BCCCAP00000000000000000000724
24 in omnibus approbavit praedictamque facultatem Vicariis Apostolicis In– diarum Orientalium benigne concessit. Decretum confectum in forma defi– nitiva promulgatum est die 20 Maji r786 (r6). Notum est principium regiminis ecclesiastici, secundum quod unitas regiminis sacrosancte conservanda est. In decreto supradicto, hoc princi– pium, Ifcet minime excluditur, sed nec clarc exprimitur adeo ut in dubium revocari possit. Proinde, re maturius perpensa, SCPF, data prima occa– sione, quaestionem unitatis gubernii incidenter et sponte resolvit: scilicet Pro-Vicarii non ambo simul et cumulative, sed prius qui prior est nomina– tus, et in ejus defectu, alter succedat in regimine (17). § 2. ADMINISTRATIO INTERINA SUPPLETIVA 1. Senior, superior interinus suppletivus (19 sept. 1787) Sane mirum est cuivis pervolventi tabularía SCPF relate ad punc– tum nunc tractandum: decisio enim videtur a loco debito remota fuisse. Nam decretum desumitur ·ex responso ·ad dubium vigesimum sextum, quod propositum est in congregatione particulari super rebus Indiarum Orientalium diei 5 Martii r787. Dubium vero correspondet ad factispe– ciem in paragrapho 94 positionis Cardinalis Ponentis relatam (r). Ibi autem refertur de querelis Episcopi Ceramensis, Vicarii Apostolici Tun– chini Occidentalis, contra supradictum Philippum Serard, Provicarium, qui in suo interregno tot tantasque innovationes fecerat (2). Ad quid ergo nova dispositio de seniore? Provocat enim orator attentionem Sanctae Se– dis ad reprimendam audaciam Provicariorum (3). Attamen si attente legas § 73 ejusdem relationis (4), facile in mentem ingerís quod decisio Cardinalíum motivum sumpsit hinc et non illinc. Revera in his locis praecise agitur de obitu Vicariorum Apostolicorum Xansi et Xensi, e quibus nullus reliquit vel unum Provicarium cum vehe– menti stupore archivistae, qui in eos animadvertit crassae negligentiae post Constitutionem « Ex sublimi » et post Decretum 20 Maji anni praece- (16) Collectanea, I, n. 583. (17) Decretum diei 19 septembris 1787. Collectanea, I, n. 591. (r) Arch. Prop., Acta CPIO, tom. XV (1785-1787), f. 518-519 et f. 470 v. (2) Arch. Prop., tom. cit., f. 405-406 v. (3) En dubium sic sonat: « Se sia permesso al Pro-Vicario Generale di far novazioni e publicare qualche provvedimento universale, vacante il Vicariato Apo– stolico, o durante l'assenza del Vicario "· Ita in Arch. Prop., tom. cit., f. 405 in margine et f. 470 v. Cfr. quoque infra art. 3. (4) Arch. Prop., tom. cit., f. 379-380.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz