BCCCAP00000000000000000000724
20 ART. III. VICISSITUDINES, QUIBUS REGIMEN INTERINUM MISSIONUM EXPOLITUR Lege authentica stabilita, res tamen non est omnino clara: nam lex licet data est propter peculiares necessitates missionum, verum tam cir– cumspecta esse nequit ut provideat quoque casus prorsus singulares et fu– turos. Si activitas legislativa S(PF (1) fuit, uti revera fuit, quam maxime fecunda, hoc provenit potissimum ex diversitate varietateque exigentiarum variorum populorum et gentium, quibus obviare intendebat. At a veritate esset alienum aestimare omnia decreta aliave acta emanata a praefata Congregatione indiscriminatim continere renovationes seu leges: etenim ple– rumque praestant potius practicas applicationes legum jam statutarum, explanationes, elucidationes aliave id generis; aliquando lacunam legis auctoritative complent. Revera ea, quae legimus in motu proprio Benedicti XV << Cum juris canonici » 15 Sept. 1917, practice et in linea generali jam observabantur a Dicasteriis Romanis, non excepta SCPF: « Ordinarium earum (i.e. Sa– crarum Congregationum Romanarum) munus in hoc genere erit tum cu– rare ut Codicis praescripta (intendas simpliciter leges canonicas) religiose serventur, tum instructiones, si res ferat, edere, quae iisdem Codicis praes– criptis (item habeas pro legibus canonicis) majorem et lucem afferant et efficaciam pariant. Ejusmodi vero documenta sic conficiantur, ut non modo sint, sed appareant etiam quasi quaedam explanationes et comple– menta canonum » (2). Ut patet, in quantum sunt explanationes et com– plementa, vim exserunt universalem etiamsi originaliter fueririt particula– ria (3). Juvat tamen prae oculis habere quod, data amplitudine jurisdic– tionis SS. Congregationum Rom. in genere et attenta singulari positione SCPF in specie, sive explanationes sive praesertim supplementa sensu la– tissimo sunt intelligenda adeo ut quaedam res juxta modum interpr~tatio– nis hodiernae dici debeant extensiones vel pet modum legis (4). (1) Quod S. Congregatio de Prop. Fide gaudebat ante Codicem, praeter po– testatem administrativam, etiam legislativa, est ab omnibus admissum documen– tisque Pontificiis comprobatum. Cfr. IGN. T. P. LEE, De infiu:rn SCPF in ius ecclesiasticum condendum, Euntes Docete, VII (1954), p. 54-55; GÉRIN, o. c., p. 33-35. (2) AAS., IX (1917), p. 484. (2) Can. 17 § I et § 2. (4) Nostra sententia videtur magis obvia iurisque principiis consentanea et proinde praeferenda. Reprobare autem non audemus aliam explicationem commu-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz