BCCCAP00000000000000000000724

18 ut suas facultates delegarent idoneis sacerdotibus, praesertim causa mor– tis. Quae praxis transit in Constitutiones Benedicti XIV. Sacerdotes hujus– modi in « Ex sublimi n adhuc vocabantur Vicarii Generales, dum in « Quam ex sublirni ,, jam Pro-vicarii; qui titulus postea praevaluit. Hinc Benedictus XIV, ut sic dicerem, baptizavit superiorem missio– num provisorium nomine Provicarii, sive fuerit Vicarius Generalis, i.e. Provicarius, ut auxiliaris Vicarii Ap. plane valentis, sive fuerit alter alius, quin tamen disciplinam veterem circa regimen adjutorium aliquid reno– varit aut rnutaverit. Attarnen qui in re historica minus eruditus Constitutiones Benedicti– nas unice prae oculis habuerit, dubium nutrire potuit nurn, ex eo quod Provicarius e~ lege nova constitutus est ad tuendam continuitatem regi– minis, locus adhuc remaneret deputandi Provicarium uti Vicarium Gene– ralem. Quod quidem de facto eventum est atque a S. Sede opportune solutum. Vicarius enim Ap. Sutchuensis, Fontana, in epistola diei r6 Oct. r820 postquam exposuerat Vicarios Apostolicos in imperio Sinensi, secus ac illos in Indosinensi regione consistentes, facultate carere deputandi Pro-vicarios nisi pro casu absentiae mortisque Vicarii, vi legis Benedicti– nae, petit: r) An revera harum partiurn Episcopis Vicariis Apostolicis compe– tat jus et potestas eligendi et constituendi Vicarios seu Provicarios, qui vicariis ap. adhuc viventibus et munus suum exercere valentibus possint tanquam eorunídem Vicariorurn Ap. Vicarii aut Pro-Vicarii idem rnunus exercere? 2) Utrurn Episcopi Vicarii Apostolici possint Episcopis CoadJuto– ribus ac suis Pro--vicariis peculiares quasdam facultates, praesertim vero matrimoniales sic comrnunicare ac delegare, ut ipsi Episcopi Coadjutores ac dicti Pro-vicarii possint easdem aliis etiarn missionariis communicare ac subdelegare? (30). Ad quaesita hanc promit animadversionem archi– vista: " I Vicarj Apostolici del Sutchuen sono niente meno degli altri Vicarj Apostolici della Cina veri Ordinarj, come rilevasi della Costituzione di Clemente X che comincia " Praecipua enim vero voluptate " (3r) e da altre Costituzioni Pontificie, e da molti Decreti di questa S. Cong. confer– mati da! Papa, possono in conseguenza delegare a chi loro piace la loro (30) Restrictus pro Cong. 26 Nov. et 9 Dec. r822, n. rr-r2. Arch. Prop:, Acta CPIO, tom. XI (r822-r832), f. 9-9v. (3r) Die ro Nov. r673. JPPF, P. I, toro. I, p. 422.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz