BCCCAP00000000000000000000724
. 16 lide et licite utatur facultatibus extraordinariis requiritur normaliter spe– cialis concessio seu indultum apostolicum ut factum est pro Americae regionibus (2I). Animadvertere faveas cum jus de reg1mme interino pro dioecesibus missionariis a Benedicto XIV renovatum essentialiter ídem sit ac jus commune et in decursu temporum intactum remaneat, in sermonibus se– c¡uentibus unice atque exclusive intendi jus speciale missionum pro cir– cumscriptionibns regiminis vicarii statutum. Notum est, praeterea, in jure Codicis diversitatem disciplinae circa administrationem interinam repeti ex forma regimínis et non ex subjectione jurisdictionali ~CPF. /i 4. DE FIGURA JURJDICA PRO- VICARIORUM Cum in systemate regiminis interini in territoriis m1ss10mun, admi– nistrator, ad normam modo explicatarn, denominetur Pro-vicarius, operae pretium esse ducimus de conditione seu natura jurídica ejusdem accura– tius circumscribere. Revera origo determinatioque hujusmodi instituti juri– dici erat fructus eventuum, qui in certis circumstantiis temporum, loco– rum personarumque contigerunt, quin lineamenta praefigurabantur clara et praecisa, quod de cetero accidit in plerisque institutis míssionalibus. Stylus ergo et praxis SCPF, sub ductu jurisprudentiae Romanae, sensim sine sensu, invecta est ad normam legum. In jure autem missionario, nomen Provicariorum inconstans prae se tulit in applicatione ad personas praelatitias. Fuerunt Pro-vicarii, qui quasi suffraganei exhibebantur relate ad alium Praesulem, sive Vicarium Ap., sive Episcopum, et proinde exercebant plenam jurisdictionem in suo territorio cum mínima dependentia a respectivo Vicario aut Episcopo. Quod accidit in missione J uneti, in Algeria (22) et in districtis Essington et Sonda, in Australia (23). At ejusmodi Pro-vicarii nimis rari in tota historia missionum extiterunt et facile in oblivionem deciderunt. Magis felicem obtinuit sortem alia species Pro-vicariorum, qui dice– bant habitudinem ad Vicarios Apostolicos, sicut Vicarii Generales ad Epi– scopos residentiales. Reapse primi Vicarii Ap. vix appulerunt regionibus sibi a S. Sede creditis, statim miserunt ubicunque sacerdotes cooperatores (21) Collectio Lac. VI, col. 599. (22) Clemens XII, die 30 Aug. 1737, IPPF, P. I, tom. VII, p. r42. (23) Arch. Prop. Acta CP Oceanía, Vol. 208 (1845) f. 83v-84. Etiam in re– gione Canadensi aliquando systema hoc fuit adoptatum ante 12 Iun. 1844. Item Arch. Prop. Acta CG, tom. 231, f. 5-6v.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz