BCCCAP00000000000000000000724

15 actum capitularem, nisi agitur de postrema classe ecclesiarum pro quibus quoad designationem Vicarii Capitularis norma datur fere eadem ac pro missionariis circumscriptionibus regiminis Vicarii; similiter et regula devo– lutionis juris communis deputandi in casu negligentiae necnon munus et potestas Vicarii Capitularis adamussim sequi debent leges stabilitas pro ceteris omnibus dioecesibus. Unde patet Benedictum XIV adhaerere principio generali, secundum quod disciplina Sedis vacantis in Concilio Tridentino determinata, in quan– tum fieri potest, servetur ubicunque est Hierarchia Sacra: ipse enim so– lum id fecit, vim legis tribuendo certis consuetudinibus, quae ob varias causas peculiares jam introductae fuerunt et hucusque servatae. Tantum ergo abest a spüitu legis et legislatoris ut enervetur disciplina statuta, ut norma Tridentina, facta quadam mutatione accidentali, melius obser– vetur. Sed nihilominus quid omnino novi apprehendimus in illa dispositione, qua, adinstar normae pro Vicariatibus Ap. cónditae, in favorem illorum locorum, ubi Antistites Ordinarii seu residentiales neque capitulum cano– nicorum neque parochos in suis civitatibus et dioecesibus habent, sed duntaxat aliquot sacerdotes et missionarii reperiuntur per terras et oppida dispersi, ita ut, curo quemlibet Antistitem ejusmodi mori contingat, ·insi– mul convenire minime valeant (19). Vicarii tamen capitulares, etiam in ecclesiis ultimae classis, in suo munere interino fungendo gaudent omnibus et singulis facultatibus ad Vi– carios Capitulares de jure spectantibus et his solis; minime vero aliis facultatibus extraordinariis, quibus fruebantur defuncti episcopi. In hoc differt a Provicariis. Quod quidem tenendum est firmissime, etiamsi praxis SCPF quandoque contraria fuerit (20), quia ut Vicarius Capitularis va- (rg) CoUectanea, I, n. 496. (20) SCPF considerare videtur certas dioeceses regi oportere iure statuto pro Vicariatibus Ap. Ita quando Episcopus Macaensis, Franciscus Di N. S. della Luce, O.F.M., die 31 Ian. 1828 e vivis ablatus est eiusque Vicarius Generalis con– íirmatus Vicarius Capitularis petiit a SCPF facultates extraordinarias, quibus frue– batur defunctus episcopus. Cardinales Patres affirmative responderunt, audito indi– cio archivistae sic concepto: « Quei, che succedono anche provisoriamente nella giurisdizione ai Vicarj Apostolici della Cina per disposizione Apostolica esercitano tutte le facolta anche straordinarie, che ai medesimi competevano, eccetto quel!e, che ricercano Ordine Episcopale ne! caso, che i Superiori non siano Vescovi. Si accordano ancora d'ordinario ai medesimi le proroghe delle facolta gia spirate "' Arch. Prop., Acta CPIO, tom. XXI, f. 545v et 459. Similiter alibi pro Pechina et Nanchino. Arch. ProjJ. Acta CPIO, tom. XV, f. 206v-207, tom. XXI, f. 640, 652v.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz