BCCCAP00000000000000000000724
14 terini ex jure communi, quae per se valet pro omnibus circumscriptionibus episcopalibus vel quasi-episcopalibus (16) aut ex toto aut saltem ex parte observari non potest. Triplex autem invenitur classis istarum ecclesiarum: prima est earum quae capitulum cathedrale rite organizatum habent; altera vero earum, quae in defectu capituli cathedralis coetum virorum ecclesiasticorum sive in paroeciis, sive alibi stabiliter laborantium possident et tandem ultima earum, quae nec capitulum nec sacerdotes stabiles habent sed solum quos– dam missionarios per oppida et terras hic illic dispersos. Summus Pontifex, juris canonici vindex et moderator, sagaciter pe– netrans meduHam quaestionis, punctum capitale humaniter demulcet ut et ordo juridicus nullo modo pervertatur et bonum ecclesiarum, aliquid inchoatum praeferentium, tuto protegatur: circa deputationem nempe Vi– carii Capitularis. Igitur pro prima classe dioeceseon, statuit ut canonici ve! soli vel simul cum aliis viris ecclesiasticis, quod in casibus hujusmodi semper intervenisse et suffragiurn suum in ea electione tulisse constat, procederent ad deputationem Vicarii Capitularis ad praescriptionem Tri– dentinam, pro ecclesiis vero alterius categoriae, jussit ut ii parochi sive soli sive cum aliis viris ecclesiasticis, juxta modum, usum et consuetudi– nem ele praeterito servatam, ad Vicarii Capitularis electionem accede– rent (17). Tandem pro ultima specie ecclesiarum, Vicarius Generalis a defuncto Antistite constitutus, vi Constitutionis Benedictinae, ipso facto, intelligitur, et est Vicarius Capitularis (18). Capitulares vero Vicarii in istis regionibus dispensantur a qualitate gradus accademici requisita in jure communi, minime vero ab idoneitate seu habilitate, ut planum est. Reliqua omnia quae in Constitutione Be– nedicti XIV non mutata, modo onmino regulari seu juxta Constitutiones Conc. Tridentini ordinari debent: ita electio fit intra octiduum et per (r6) Vox « quasi-episcopalis n heic a<lhibetur ad designandam abbatiam ve! praelaturam nullius, non vero Vicariatum Ap. et multo minus Praefecturam ve! missionem autonomam, quia iuridice loquendo assimilatio seu aequiparatio circurhscriptionum missionalium dioecesibus evenit gradatim et tempore seriori. (I?) Ita pro Scodra, Collectanea, l, n. 496; item pro Scotia, ibid. n. 808; verisimiliter etiam in Hibernia aliisque locis ita procedebat. Cfr. Z. ZITELL!, Apparatus Iuris Ecclesiastici, ed. 2, Romae, r888, p. ro ss. (18) Ita in Canada, excepta archidioecesi Quebecensi. Collectio Lac. III, col. 684 ss.; et in Statibus Unitis Americae Sept. L. A. JAEGER, The administra– tion of vacant and quasi-vacant dioceses in the United States, Washington, r932, p. 65; P. SuGHI, Gregory XVI and the United States of America, in Grego• rio XVI, Miscellanea Commemorativa, II, Romae, r946, p. 423-424.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz