BCCCAP00000000000000000000724

12 dem provisiones et facultates quae biennio antea pro Indiis Orientalibus Vicariís Ap. Episcopis concessae fuerunt, << sub iisdem modo et forma et llon aliter >> extendit ad omnes Apostolicos Vicarios sine episcopali charactere. Provisio vero pro Vicariatibus Ap. est valde simplex. Unusquisque Vicarius, cui nullus datus est a S. Sede coadjutor cum futura succes– sione (8), dum adhuc in vivis est, deputet Vicarium Generalem seú me– lius Pro-vicarium (9) habilem atque idoneum, qui eveniente obitu Vicarii Ap. regat ad interim Vicariatum. Denominatio Pro-vicarii praevaluit et quídem satis feliciter. Nam juris receptissimi est nomine Vicarii Generalis designari illum Praelatum, qui Episcopo viventi assistit in regimine eccle– siasticae particularis. Nunc autem constitutiones Benedictinae minime in– tendunt dare Vicario Ap. aliquem auxiliarem (ro), quod ei jam compete– bat, sed mere successorem in regimine interino (n). Quin immo rectius dicerem, Summus Pontifex in hac constitutione nullam concessit faculta– tem realem sed meram designationem personae, cui directe contulit Apo– stolica Sedes facultates tempore determinato exercendas. Ex apice igitur jmis, qui Vicarium Generalem in regimine pleno habuerat, alium Pro– vicarium pro regimine interino nominare jam non potuit. Ne tamen inde confusio oriatur, infra (i.e. art. 4) peculiare instituemus studium circa figuram juridicam Pro-vicarii sub aspectu generali. (8) Ut suo loco vidimus, S. Sedes haud semel nominavit una cum Vicario Ap. eius Coadiutorem cum iure successionis. Quin etiam concessit quandoque ut Vicarius Ap. sibi eligeret Coadiutorem electumque consecraret. Ita ex Arch. Prop. Acta CPIO, tom. XX, f. 3rv-32. Cfr. quoque Arch. Prop. Acta CPIO, an. r749-I780, f. 3r9, 366, 367, tom. XIV, f. 384 etc. S. enim Sedes omni ope curare sibi proponebat ne in certo regno vel territorio nemo prorsus reperiretur qui perageret officia et munera ordinem episcopalem exigentia. Hinc recordari iuvat in Siam Vicarii Ap. semper habebant Coadiutorem. In regnis autem, ubi piures erant Vicarii Ap. charactere episcopali insigniti, uti in Sinis vel Indosinis, rarius nominabantur Coadiutores. (9) Nomen Pro-vicarii legitur in e< Quam ex sublimi » loco Vicarii Generalis. GÉRIN, o. c., p. IOO, n. 77, et p. I02, n. 86. (ro) Wrnsww videtur huic errori indulgere. Cfr. eius opus Vicar and Pre– fects Apostolic, Washington, 1924, n. 64. (rr) GÉRIN, o. c., p. rn2. Sententia confirmatur invicte ex hoc quod Pro– vicarius, etiamsi designatus a Vicario Ap. facultates directe a S. Sede accepit, quia ut, dicitur in documentis Pontificiis, hoc munus assumit tanquam « Apost. huíus S. Sedis delegatus » et cum· facultatibus, quas " Vicario Generali huius modi (i.e. Pro-vicario). Nos nunc pro tune Apostolica Auctoritate Nostra concedimus et tribuimus ». Ita concinit quoque rescríptum S. Officii, 22 Ian. r759, ad 3, Collectanea, I, n. 412.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz