BCCCAP00000000000000000000724

11 statutum erat in constitutione praecedenti, normam exhibet pro Vicariis Apostolicis sine titulo episcopali (4), necnon pro Episcopis residentialibus in missionibus cum vel absque capitulo cathedrali. Ergo est documen– tum magis comp!etum. Hic meminisse juvat Concilium Vaticanum in sua elaboratione Consti– tutionis di'; Sede Vacante criterium diversificationis disciplinae sumpsit ex erecto capitulo ita ut dioeceses capitulum cathedrale canonice erectum habentes, etiam si subjectae SCPF et cujusvis maturitatis, regi exclusive normis TL<lentinis pro sede vacante vel impedita; dioeceses vero capitulo canonice erecto carentes, licet sub jurisdictione aliarum Congregation.um Romanarum, sequi disciplinam benedictinam (5). E contra Codex aliud amplectitu:· criterium seu Hierarchiae Sacra.e. Quod coinciclere videtur cum criterio missionali a Benedicto XIV adoptato: nam ut vidimus, juxta, mentem Pii X in Constitutione « Sapienti Consilio >> expressam, quae est ipsius Cocicis, jurisdictio SCPF limitari <lebet per se ad solas circumscrip– tiones rriis,;ionales. Constitutiones benedictinae nobis praebent veras leges canonicas: normae enim quae ibi continentur, non sunt mere directivae, sed obliga– toriae. Hoc probatur invicte tum ex gravitate ipsius rei (6), tum etiam ex tenore Consfüutionum (7). His praemissis, singillatim videbimus quomodo regimen Vicaria.tus Apostolici cum vel sine charactere episcopali et deinde dioecesis missio– nalis pro-videatur durante interregno. § 2. REG:MEN INTERINUM VICARIATUUM APOSTOLICORUM Vicarii Apostolici quamvis episcopali ordine insigniri solebant .. et so– lent, at reperiebantur et reperiuntur aliquibus in locis nonnulli plenitu– dinem sa:erdotii minime recipientes sed per apostolicas duntaxat litteras sive sub plumbo sive in simili forma Brevis expeditas. Benedictus XIV videns ob istorum obitum eadem prorsus momenta damnaque urgeri, eas- (4) Fnerunt plus Vicarii Apost. charactere episcopali carentes inde a sec, XVII. LAUNA Y, o. c., I, p. 392-393. (5) Colleétio Lacensis, VII, col. 717 ss., 763 ss., itero col. 651 ss., 6.55 ss. et 1739 SS. (6) Agitur ele evitancla anarchia in ecclesiis nondum maturis, eo vel magis quod vacatio in missionibus longior esse solet. Cfr. GÉRIN, o. c., p. 103. (7) Leguntur expressiones graves. Collectanea, I, n. 387 et 396. Cfr. Rescrip– t-um S. O:-ficii (2z Ian. 1759) ad 2, ibid., n. 412.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz