BCCCAP00000000000000000000724
10 ART. II. CONSTITUTIONES BENEDICTI XIV DE REGIMINE INTERINO MISSIONUM Benedictus XIV, Pontifex Maximus, exrmrns disciplinae ecclesiasti– cae cultor, messem sat uberem praxis SCPF colligens eamque novis per– ficiens ordinationibus, completum systema regiminis interini primum pro Indiis Orientalibus (1), dein pro universis missionibus in tato orbe terra– rum consistentibus, singulari ingenio construxit (2). Quae disciplina per spatium duorum saeculorum innumeris fere vicissitudinibus perturbatio– nibusque plenum pro immensis et ínter se more, lingua, cultura quam maxime variantibus regnis, substantialiter in vigore remanet. Haud igitur a re alienum esse arbitramur quoddam studium instituere, utique sum– marium, de disciplina interina ab isto Pontífice canelita: praemissis ta– men quibusdam considerationibus generalibus ad intelligentiam utilibus. § l. ANIMADVERSIONES PRAELIMINARES Cum primum documentum « Ex sublimi >> integre repetatur in prima parte alterius (3), nostrum studium erit in unico textu; nempe Const. Apost. « Quam ex sublimi n diei 8 Aug. 1755. Reapse illa Constitutio praeterquam est particularis pro Indiis Orientalibus, casus considerat tan– tum de obitu Vicariorum Apostolicorum charactere episcopali fulgentium, dum haec postquam in prima parte recoluerat et confirmaverat quod (1) Notare juvat, omnia territoria et regna ultra flumen Ganges etiam sub nomine Indiarum Orientalium venire, reservata Indiae hodiernae appellatione In– diae citra Ganges; cfr. Ponte Ricciane, edite e cornmentate da P,,SQUALE l\'l. D'EuA, S. J., vol. I, Romae, 1942, p. 153, n. z. (2) « Ex sublimi ,, z6 Ian. 1753 et « Quam ex sublimi », 8 aug. 1755. Col– lectanea, I, n. 387 et 396. Commentatores: CYRILLUS JARRE, De iis qui Vicaria– tuin vel Praefecturam Ap. sede vacante vel impedita regunt. Antoniamum, III (1928), p. 191-193; GÉRIN, O. C., p. IOl sq. (3) Ne tamen quis miretur si in sequenti capitulo mentio fiat quasi exclusive de Const. « Ex sublimi » et non « Quam ex sublimi », obliviscendum non est quod res quae difficultates faciunt, exclusive in Indosinis ve! Sinis eveniunt, quae regna, ex siylo antiquo Curiae Romanae veniunt sub nomine Indiarum Orien– talium, ut modo notavimus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz