BCCCAP00000000000000000000724
8 torialem interea fuisse restauratam (28). Pro successione autem Ignatii Cotolendi, post longam discussionem inter Pallu et Lambert de la Motte, anno 1673 electus est Laneau cum titulo episcopali Metellepolitani, qui erat defuncti Ignatii (:29). Attamen Laneau praeficiebatur solum regno Siamensi, cum ad petitionem Pallu, Gregorius Lopez, dominicanus sinen– sis, ad Vicariatum Apostolicum Nanchinensim proveheretur (30). Anno 1660 Franciscus Pallu nomine omnium Vicariorum, vel futu– rorum, flagitavit atque obtinuit gratiam administrandi ad interim v1ca– riatum vicinum vacantem, cuius curam actualem committere alicui sa– cerdoti a se electo, cum titulo superíorís ínteríni (31). Sed neque haec provisio facta est norma permanens. Occasione enim novae ordinationis circa círcumscriptionem missionum Indiae Orientalis, tota res alía utique ratione provisa est. Etenim immensum territorium Sinarum, Indosinarum et Siam cum adiacentibus regnis et insulis ínter an. 1678-1680 in sex Vicariatus Ap., qui vice sua, sicut dioeceses suffraganeae sub metropolitano, erant sub iurisdictione duorum Administratorum Apostolicorum (3:2). In litteris Apostolicis « Onerosa Pastoralis Officii n, quibus nominati sunt Pallu et Lambert de la Motte respective ut administrator generalis Sinarum (pro 2 Vic. Ap. Sinarum Sept. et Meridionali) et administrator generalis reli– quorum Vicariatuum (i.e. Siam, Tunchini, Laos et Cocincinae), ínter alía munera et privilegia relate ad Vicariatus sibi subiectos, legimus eos gau– dere « potestate communicandi suas facultates in certis casibus et signanter (28) CHAPP0ULIE, o. c., II, p. 64-66; LAUNAY, Histoire générale de la Société des 1nissions Etrangeres. Parisiis, 1894, vol. I, p. 238-242, 392-393. JPPF, P. I, II, p. I58-I6I. (29) Cfr. CHAPPOULIE, o. c. L p. 3r7, n. 3. (30) Cfr. CHAPPOULIE, o. c. II, p. 64, n. 2. Arch. Prop., Acta CPIO, anno 1673-1674, f. 172-r78 v, 529-532. Die 4 Jan. 1674, Clernens X elevavit Lopez ad Episcop~tum, qui tarnen prae hurnilitate tanto rnunere indignurn sese reputans recusationes praesentavit. Innocentius XI, successor Clernentis, invitum sacerdotern obligavit ad acceptandum novurn rnunus curn titulo episcopali Basileae. (31) LAUNAY, o. c., I, p. 179. Haec facultas nihil aliud erat nisí confirrnatio et extensio ad ornnes Vicarios Ap. illius facultatis concessae decem annis antea, sen privilegium personale auctoritative evenit praerogativa omniurn Vicariorurn Apostolicorurn, qua taliurn. Quae explicatio suggeritur variis actis S. Sedis. Arch. Prop. Acta CPIO, torn. XV (1785-1787), f. 305 v, 409-4ro, 4ro v-412. (32) LAUNAY, O. c., I, p. 238-242; CHAPPOULIE, O. c., II, p. 64-65.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz