BCCCAP00000000000000000000724

6 infitiari audet, integrum est Summo Ponti:fici administras sibi convocare delegatos qui nomine suo certa negotia ecclesiastica expedire satagant. Hi inferiores administri recte vocantur etiam sub nomine Hierarchiae, licet vicariae (tune temporis revera erat delegata), quatenus procedunt ex po– testate hierarchica eamque iure ecclesiastico participant. Aliunde intactum relinquebatur ius Patronatus, quod legitimum erat qua tenus derivatur et ipsum a iurisdictione Romani Pontificis (2r). Verum quidem est in Instructione primis Vicariis Apostolicis data (22), rationes adductas indolis fuisse potius provisoriae ac temporaneae; at praxis Curiae Romanae brevi tam stabilis evasit ut exeunte saec. XVII regimen vicarium quid proprium missionibus appareret, et novam in– dueret naturam cum ad regiones, quae iure Patronatus non regebantur, institutionaliter applicatum est. Eximiae reapse exinde perceptae sunt utilitates laetissimique fructus (23). Porro, rei natura postulabat ut et regimen interinurn omnino novum, systemati hierarchiae vicariae adaptatum congruumque excogitaretur. Quod factum est gradatim, sequendo scilicet sortero ipsius regiminis vicarii. Hic in consideratione habemus priscas dispositiones SCPF occasionaliter datas, quibus praeviis aditus patet de:finitivae legislationi Benedicti XIV (annis 1753-1755). Iam vero, ut obvium est, figura iuridica Vicariorum Apostolicorum, qui missi erant ad substituendum episcopis residentialibus, non fuit statim clara et de:finita: est enim nova creatio, licet non quoad nomen, sed quoad rem, ita ut primae dispositiones S. Sedis circa continuitatem regimínis Vicariatuum Apostolicorum valore gauderent tantum temporali et tran– sitorio. In breve quidem nominationis primorum Vicariorum Ap. Summus. Pontifex, Alexander VII eosdem facultate peculiari munivit ut vicinior administraret ad interim negotia ecclesiastica provinciarum curae eius commissarum, qui prae aliis prior e vivis abreptus sit (24). (2r) In hac periodo transitionis et duplicis systematis conflictus acerrimus et diuturnus naturaliter explosus est inter missionarios a Propaganda missos et alios Evangelii praecones Patronatui adhaerentes. Cfr. H. CHAPPOULIE, o. c., I, p. u4 ss. Revera systema novum quodammodo derogabat et quidem unilateraliter, iuri Pa– tronatus, bono animarum ita postulante. (22) Collectanea, I, n. r35. (23) Jus Pontificium de Prop. Fide (JPPF), P. I, IV, p. 388 ad b. (24) Breve « Super Cathedram " die 9 Sept. r659: « Dantes tibi facultatem si contingat aliquem ex Petro vel alío expediendo, marte ve! alío eventu deficere, tu, si deficienti proximior fueris, possis etiam ad eas provincias, quae eidem defi-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz