BCCCAP00000000000000000000724
5 rona Regia Hispaniae ut continuitas reg1m1ms, debita cum cura, provi– deretur iuxta normas tune vigentes; postea autem novam proposuit metho– dum, qua archiepiscopus nomine S. Sedis, provideret deputationem Guber– natoris sedis vacantis usque ad novam provisionem canonicam; si autem mortuus fuerat archiepiscopus, succederet eius loco, similiter usque ad novam officii piovisionem, unus ex episcopis, qui a Sede Apostolica signa– tus fuerat (18). Finis tamen intentus nullo pacto fuit obtentus: etenim sedes episco– pales numero paucissimae, immenso in territorio dispersae inopiaque me– diorum seu personalium seu materialium laborantes ordinationem Sedis Apostolicae in praxim deducere efficaciter haud valebant. Proinde SCPF alía tentavit remedia, deputando singulis vicibus Superiorem interinum: ita v.g. Episcopus Valente Diego, qui nunquam potuit suam sedem Fu– nayensem ingredi, fuit nominatus administrator dioecesis macaensis; éo e vivís sublato, Macao expectavit plus decennio ad excipiendum alterum administratorem Apostolicum in persona Franc. Antonii Santo-Felice, qui et ipse fuit administrator ecclesiarum Iaponiae (19). Neminem sane latet huiusmodi conatus Sedis Apostolicae parum con– tulisse ad rectum regimen missionum, spectata praesertim reluctantia Cu– riae Regiae, quae ius Patronatus sibi quaesitum quavis SCPF interven– tione derogari aut violari autumabat (20), ideoque aegre ferebat ordinatio– nes hac de re laudatae Congregationis Romanae in expediendis negotiis ad Fidem in Indiis Orientalibus propagandam emanatas. § 2. DISPOSITIONES SCPF POST ISTI'l'UTIONEM HIERARCHIJE MISSJONALIS EDITJE, USQUE AD AN. 1753. Quae cum ita sint, nulla alía patebat Sedi Apostolicae, pacis amatrici ac custodi, via ad removenda Fidei provehendae impedimenta quam insti– tutio hierarchiae vicariae in missionibus. Siquidem, uti nullus sanae mentis (r8) Haec legimus in quodam memoriale, sine die, mense et anno, ex loco tamen collationis, ir.ter an. r624-r628. Arch. Prop., SRCG, vol. r90, f. 587. (r9) L. PEDOT, o. c., qui omnia fuse tractavit. (20) H. CHAPPOULIE, o. c., I, p. 80 ss. Cfr. etiam J. LECLERC, Les rois d' Es– pagne et l' Eglise d' Amérique au XVI siecle, Patrona't ou vicariat royal?, Etudes, tom. 235 (r938), p. 466. Extitit tenadssimus vindicator juris regii j. SoLORZANO PEREIRA (r575-r654), qui scripsit manuscriptum sub titulo « De Indiarum jure "· Volumen praescriptum est et in lndex (ed. r929, p. 494) relatum. Cfr. P. LETURJA, El regio Vicariato de Indias y los comienzos de la Congregación de Propaganda, in << Spanische Forschungen der Gorresgesellschaft », Prima Series, Vol. II, Mün– ster, r930, p. r33-r77.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz