BCCCAP00000000000000000000724

4 exstabat antistes; in India vero Orientali, sola sedes archiepiscopalis Goana proprio Pastare laetabatur, reliquae vero sedes: Cochin, Cranganor, Ma– lacca, Meliapour, Macao et Funay vacantes remanebant abhinc multo tempore (12). Regimen quidem interinum gerebatur in Indiis Occidentalibus a Vi– cario Capitulari a Capitulo electo inter candida.tos a Vice-rege seu Guber– natore cívili praesentatos (13); in Indiis vero Orientalibus a Vicario Gene– rali, nuncupato Gubernatore, qui sua vice ob illimitatam dioecesis vasti– tatem mittebat Vicarios Generales seu, ut aiebant, « de Vara l) (14). Hujus– modi tamen media necessitatíbus parum satisfaciebant, ex eo quod sedes episcopales nonnisí rarae et ínter se longe distantes erant, adeo ut prius– quam gubernator institueretur, confusio magna jamjam exorta. fuisset. Itaque ínter alía Fidei propagandae impedimenta abususque bine inde grassantes in Indiis Orientalibus enumerat Franciscus Ingoli, primus Praelatus a secretis SCPF, collectis a cunctis informationibus circa statum missionum: « Li vescovadi si lasciano vacanti talvolta delli venti anni, come quello di Macao per la China; quello di Milapor, nell'anno 1629, erano quattro anni che vacava, e non si sa che sia stato provisto sin al presente; et altri vescovi non stanno alle sue residente come quel di Ma– lacca n (15). Eiusmodi malis ansam et occasionem in futurum praecidere cupiens, Ingoli sugessit dudum in relatione diei 16 iunii 1625: « E per proveder alle vacanze delle sedi episcopali commetterci governatore finche siano proviste, in luogo de' quali delegati in caso di morte se ne deputi sempre .un altro che supplisca finche si faccia da Roma la provisione ll (16). Verum res cum interesset et regii Patronatus, procedi debebat maxima cum prudentia (17). Ergo SCPF indesinenter sollicitabat imprimis a Co- (12) Arch. Prop., SRCG, vol. r92, f. r8-r8 v. Vacatio harum sedium durabat quandoque plusquam 20 annis. (r3) L. LOPETEGUI, art. cit., l. c. Leges Concilii III Limani (15 aug. 1582- 18 sept. 1583). (14) CHAPPOULIE, o. c., I, passim.; N. N. (auctor anonymus), Histoire de l'éta– blissement du Christianisme dans les Indes Orientales par les évéques fran¡;ais et autres missionnaires apostoliques, Parisiis, r803, tom. I, p. 77, n. r sic notat: « Varre signifie baguette. Ces grands vicaires font porter une baguette devant eux, pour montrer que toute la jurisdiction extérieure ecclésiastique leur appartient ». (15) Arch. Prop., SRCG, vol. 192, f. r, n. 6. Cfr. tamen ALMEIDA, Igreja. em Portugal, tom. III, Coi:mbra, r9r7, p. ro36-ro37. (r6) Arch. Prop., SRCG, vol. r89, f. 391. (17) Acta SCPF in decisionibus suis circa res Indiarum saepissime, ut par erat, portabant clausulam hujus generis: « Ad Nuntium Hispaniarum ut agat cum Rege et ministris ». Ita v. g. Arch. Prop., SRCG, vol. 190, f. 587.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz