BCCCAP00000000000000000000724

ART. l. PROVISIONES OCCASIONA:i,ES S.C.P.F. (ab an. 1622 ad 1753) Operae pretium ducimus ut de dispositionibus, quas SCPF pro diver– sis casibus dedit circa gubernium interinum missionum, bipartitum insti– tuamus sermonem: imprimís de illis, quae emanatae sunt ante institutio– nem hierarchiae vicariae; dein de reliquis, quae ad regiminis vicarii inter– regnum attinent usque ad annum 1753, quo jus praxi diurna probatum auctoritate Pontificia fuit stabiliter conditum. Procul dubio, instauratio systematis vicariae hierarchiae cardinem constitnit recentis historiae mis– sionum, ac proinde et historiae evolutionis juris missionalis (8). § 1. DrSPOSITIONES SCPF DATJE ANTE ISTITUT!ONEM HIERACHL!E VICARllE SEU MISS!ONAIUlE Conditiones missionum, tempore erectionis SCPF, a primitivo splen– dore discedunt ob citatam decrescentem Hispaniae et Lusitaniae poten– tiam (9). Quod si dioeceses sub ditione Hispaniae alicubi laborabant pe– riculo longae vacationis. vel impeditionis, uti ex documentis recenter re– pertis luculenter apparet (ro), sub patronatu Lusitaniae constitutae peiori adhuc in conditione inveniebantur (n). Tempore separati.onis ab Hispania (anno 1642; inde ab an. 1580 duae hodiemae nationes unitae erant s'ub 1mica corona), Ecclesia Lusitaniae miserc languebat: in ipsa patria metro– politana, praeter Emmanuelem de Cunha, episcopum d'Elvas, nullus omnino reperiebatur episcopus; in Brasilia et Africa, ne unus quidem (8) Criterium a Pio X sancitum et a Codice retentum. Cfr. T. FERRETTO, La i·ifornui del S. Pío X, in Romana Curia a S. Pío X « Sapienti Consilio " refor– mata, Romae ve! in Apollinaris, XXV (r952), p. 47, 50, 65-66 et r54-155. Item can. 252 § 3. Lice-:: hodie SCPF properat ad restaurationem hierarchiae in suis territoriis, ut ¿ptime notat X. PAVENTI, Adnotationes Constitutionis Apostolicae " Quemadmodum ad nos ll, Monitor Ecclesiasticus, LXXIX (r95,¡), p. 200, ast historia juris missionarii inde clavem sumit divergentiae a jure communi. (9) Indc a saec. XVII, praevalentia Hollandiae imposuit in partibus orientis super Lusitaniarn. Cfr. H. CHAPPOULrn, c. c., I, p. 58 ss. (rn) Cfr. L. LoPETEGUI; Tres memoriales inéditos fwesenta.dos al Papa Cle– inente Vlll por el P. José de Acosta, sobre tenias a1nericanos, Studia Missionalia, V (¡949), p. 84-87. (II) Pro Ecclesia Japonensi, tristis vicissitudo sedis Funay minutirn descri– bitur juxta documenta in Archivio SCPF collecta a L. M. PEDOT, La S. C. de Propaganda Fide e le Missioni del Giappone (r622-r838), Vicetiae, 1946, passim. Pro aliis vero regionibus sufficit recolere Arch. Prop., SRCG, vol. 192, f. 3-5 v.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz