BCCCAP00000000000000000000712

Office de la Passion 21 Commentaire de l'Office de la passion En puisant ses phrases dans la matière psalmique, François s'in– sère, mais à sa manière, dans le grand courant des commentateurs exégétiques de la tradition. Alors que ses contemporains et prédéces– seurs dégageaient l'intelligence du texte en ajoutant parallèlement à la continuité littéraire du récit biblique un commentaire explicatif, lui dégage cette intelligence en réordonnant certains versets minutieu– sement choisis pour leur valeur d'exemplarité, de manière à mettre Glorificetur in his tam multi luminis auctor, Qui variis facibus et coeli lumina pinxit, Et coeli tenebras ut oportuit irradiavit. Vesper erat cum jam miser, addictusque labori Occasum solis, quem nunquam viderat, Adam Obstupuit; tenebrasque timens, orasse refertur, Ne divina sibi solatia forte deessent. Is quoque qui jactat se sacro fonte renatum, Laudibus exhibitis, et mente precetur, et ore, Ne sol justitiae super illius occidat ausus. Completorium Completae non est praefixum tempus in illa; Laudandus tamen est Dominus, votisque petendum, Ut quod peccavit transacto quisque diurno, Gratia dimittat; eadem quoque gratia ,praestet, Ne requiem noctis Satan aut phantasmata rumpant. Matutini ad mediam Noctem Diluvium media prorupit nocte, gerensque Baptismi formam, scelerum contagia lavit. Hac Moyses hora, merso Pharaone suisque, Transiit exsultans Rubrum mare; David ad hymnos Surrexit; pravos a justis dividet ignis. Nobis exemplum, miseratio, judiciumque, Praetenduntur in his, quibus ad meliora vocemur. David opus, precis exemplum, miseratio; ductus Inter aquas Moyses, sententia judicialis. Fluctibus involvi, vel plecti, judice Christo, Auctori rerum laus exhibeaur in istis, Qui facit ut nabis operentur ista sa]utem. Erudit exemplum; veniam miseratio praestat, Judicium terret; memor horum quisque fidelis, Laudes Ad Laudes Domini praescripto tempore surgat; Laudibus et votis quaerens evadere noctem, Qua circumfuso spes est ablata salutis ». HILDEBERT DE LAVARDIN, Carmina Miscellanea, 130, De septem horis canonicis; PL 171, 1438-1439.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz