BCCCAP00000000000000000000706

- 45- superflua fuit costa illa, profecto monstruosus a Deo primus homo formatus est, cui una super– flueret costa; si autem non erat superflua, consequens est ut mu– tilus ac mancus redditus sit primus homo, cui una a Deo desumpta deesset costa. Horum autem utrumque inconveniens est. Responsum ab omnibus fere est huic difficultati, eam qm– dem costam superfluam illi homini fuisse, secundum quod certum quoddam erat individu– um per se existens ac subsis– tens; quatenus vero homo ille principium erat, a quo totum genus huma– num originem trahere et pro– pagari oportebat, costa illa nequaquam erat superflua, sed necessaria, de qua mulier e– ducenda esset. Erat itaque superflua hypostasi illius viri, non tamen omnino superflua ; sed instar seminis, quod quidem ratione individui superfluum est, ratione vero spe– ciei necessarium; siquidem prin– cipium est sibi simile producendi ad speciei perpetuitatem. Haec responsio mihi certe non displicuit aliquando; re tamen maturis considerata, est mulier; profecto sequitur quod vel Adam conditus fuit ab initio una superabundante costa, vel si non abundabat, illa postmodo a se abscisa, ipse mutilus mansuerit una costa carens, quae humano corpori ut esset perfectum debebatur ..... Quorum utrumque est incon– niens. Verum ut hoc argumen– tum est commune theologorum omnium, ita responsum est communiter ab omnibus theolo– gis, oportere primum illum hominem iuxta duplicem respec– tum considerari. Prior res– pectus est secundum quem erat certum quoddam individu– um: et secundum hoc fatemur eam costam illi fuisse super– fluam. Posterior respectus e– rat, secundum quem erat prin– cipium humani generis. Et secundum hunc non erat ei superflua haec costa de qua mulier erat educenda. Erat itaque superflua illi, non autem absolute superflua, quemadmodum accidit in semine.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz