BCCCAP00000000000000000000702
ro) de contionatorum examinatione, approl:Íatione et institutio– ne (22); n) de regulae spirituali observatione; 12) de habitu fratrum et de receptionis et professionis modo (23). Igitur Clemens V agit de duodecim quaestionibus omnino prae– cisis, una excepta, scilicet, ea quae sub numero 12 recensetur. Hic numerus duodenarius expresse a Gundisalvo Hispano accipitur ('24) et saeculo XVII ab Antonio a Corduba, OFM. (25), et per eos ad fere omnes commentatores pervenit, ita ut numerus duodenarius re– manserit quasi sacer in hoc argumento, quamvis aliqui auctores, im– pnm1s duodecimum praeceptum specificantes, numerum auxe– rint (26). Quoad exsistentiam tamen quorundam horum praeceptorum ex regula videtur dubitandum esse, nori quia fratres sint liberi ab eorun– dem observantia, sed quia titulus obl.igationis non ex: legislatione particulari, sed ex iure naturali aut ecclesiastico iam fratres eisdem teneantur. Etenim apprime distinguenda ·sunt mandata quae ex re-· gula religiosis imponuntur, a praescriptis quae aliunde eos obligant et legislationes particulares tantum memorant. Quomodo hoc cognos– catur, non semper negoti\lm facile evadit; sed principium est ad– mittendum (27). (22) Clemens V remittit ad bullam Exiit .qui seminat Nicolai III, a. 17, n. 2, p. 216s. (23) Cf. Exivi, a. 4, p . 239ss. (24) GUNDISALVUS HISPANUS, Tractatus de praeceptis, fol. 7rrab. (25) ANT0NIUs DE C0RDUBA, Expositio evangelicae regulae, Venetiis r.6r.o, c. r, 4 : I, p. 43s. (26) Cf. nostram elucubrationem De praeceptorum numero in regi,la fratrum minorum disquisitio historica, in Collectanea franciscana 37 (1967) 250-285. (27) Cf., V. gr., MATTHAEUS C0NTE A CORONATA, OFM. Cap., lnstitutiones iuris canonici, vol. I, ed. 3, [1947], n. 627, p. Bn; G. MICHIELS, OFM. Cap., Nor– rnae generales iuris canonici, vol. II, ed. 2, Parisiis-Tornaci-Romae 1949, p. 735, in nota 3; M. MOSTAZA, S.I. , Ayunos y abstinencias de los religiQSQ.s en España, en Cuestiones canónicas, vol. II, Santander 1928,. n. 635, p .. 675. Cf. nostram elu– cubrationem Ayunos de los religiosos después de la promulgación del código, in Revista española de derecho canónico 8 (1953) 453-473.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz