BCCCAP00000000000000000000702

De praeceptis aequipollentibus 285. sese referre non tantum ad praecepta .aequipollentia post decretalem ab ordine semper admissa, sed etiam ad praecepta sic dicta virtualia. Etenim, romanus pontifex aperte asserit fratres minores, praeter vota religiosa, ad alia contenta in regula sub gravi obligari, scilicet, ad praecepta et ad alia quae sunt eisdem aequipollentia (12); praeter ea quae specificantur sub ,verbo praecepti, nonnulla ponuntur sim– pliciter sub verbo modi imperativi, ita ut ea de causa dubitent fratres utrum ad ea teneantur « ut ad habentia vim praecepti >> ( 1 13); sed dicendum fratres non obligad ad omnia contenta in regula modo im– perativo ac si fuerint praecepta aut praeceptis aequipollentia, sed expedit quod se noverint obligatos ad ea quae inferius annotantur « sicut ad aequipollentia praeceptis >> (14). Et sequitur: << Ut autem haec, quae viéleri possunt aequipollentia praeceptis... sub com– pendio habeantur, declaramus ... >> (cf. supra textus transcriptio– nem} (15). Ultima clausula textus transcripti incipit verbo item, ut omnes aliae. Videtur Clemens V loqui tantum de' duabus materiis obligatoriis, scilicet, de praeceptis expressis et de iis quae eisdem aequipollent, inter quae recensentur ea quae hodie praecepta aequipollentia voca– mus et ea quae vim praecepti habent. Editores quaraccenses hunc cogitandi modum sequuntur, cum secundum bullae articulum inscri– bunt De praeceptis regulae, tertium vero, De iis quae aequipollent praecepto ('r6). Sed ex alia parte, enumeratio clementina eorum quae aequipol– lent praecepto videtur finiri clausula ce haec, inquam, omnia sunt a Fratribus tanquam obligatoria observanda >>, quae legitur ante ulti-:– mam clausulam, eam, scilicet, quae de mandatis vim habentibus seu virtualibus loquitur, quaeque sub verbo teneantur imponuntur. Prae- (12) Exivi, a. 2, n. rs,, p. 234s. (13) Exivi, a. 3, n. r, p. 235s. (14) Exivi, a. 3, n. 2, p. 236s. (15) Exivi, a. 3, n. 2, p. 237. (16) Exivi, p. 234s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz