BCCCAP00000000000000000000702
De praeceptis aequipollentibus 347 quibus bulla originem duxit, perpendantur (265). Ideo hoc docu– mentum magis ad regulae observantiam ·quam ad eiusdem obligatio- · nem respicit. Ex alia parte, omissio termini sub mortali forsitan expresse facta est, quia illo tempore permagnae erant disceptationes de moralibus systematibus (266). Si decretalis verba « teneri in conscientia ,> in– telligenda sunt sub gravi, non facile explicatur quomodo fratres mi– nores, ultra Nicolai III et Clementis V praecepta, debeant regulam sub gravi observare; nam romanus pontifex, ut diximus, loquitur de observatione (in conscientia) r) regulae, 2) praeceptorum Nico– lai III et Clementis V, 3) nonnullorum mandatorum in specie. Insuper, secundum plurium eorumque optimorum auctorum doctrinam, pontificiae regulae declarationes novas non imponunt obligationes, sed tantum quae ex regula exstant interpretantur, ita ut · in eisdem nihil ultra legislationem praecipiatur (267), quod est admit– tendum saltero quoad novas sub gravi obligationes imponendas. Pro– fecto, si praecepta aequipollentia sub gravi non obligabant usque ad decretalem Innocentii XI, nobis videtur ex hac bulla nullo modo posse illam sustineri obligationem (268). (265) Cf. B. PANDZlé, Annales minorum, vol. 32, Romae 1.964, ad annum 1679, p. 430-436. (266) Cf. TH. DEMAN, Probabilisme, in Dict. théol; cath., ad verbum, col. 463-558. (267) v. gr., ANTONIUS DE CORDUBA, Expositio, quaestio introductoria 6, p. 33s.; c. 10, q. 3, p. 510-514; F. ÜRTlZ, OFM., Compendium declardtionum, ed. 2, Matriti 1585, fundamentum 5, fol. 7ov-7ir; P. MARCHA!'.IT, Expositio lite– ralis in regulam S. Francisci, Antuerpiae 1631, quaestio prooemialis 6, p. 3os.; c. 10, p. 566s.; F. LUENGO, Controversiae viginti quinque super regulam fratrum minorum, Compluti 1642, controversia prooemialis 2, p. 29b-3oa; c. 10, contro– versia 23, p. 547a-548a; SANTl THESAURO RoMANO, Espositione sopra la regola del serafico padre S. Francesco, Roma 1614, c. .4, p. 252ss. (dubitative); CY– PRIANUS .CROUSERS AB ANTUERPlA, Lectiones paraeneticae ad regulam seraphici patris S. Francisci, Coloniae Agrippinae 1625, c. I, lectio par. 2, p. 45s.; LEAN• DR0 DE MURCIA, Questiones selectas regulares y exposición sopre la regla de los frailes menores, Madrid 1645, cap. 4 super c. 4 regulae, p. 2na-212a; BERNARDO Di\. BoLOGNA, Lezioni sopra la regola dei frati minori di S. Francesco, Bologna 1764, c. I, lectio 1, § 2, p. 2b-3b. (268) Idem dicendum de ordinis constitutionibus in forma specifica a sancta sede approbatis, si in iisdem recenseantur regulae praecepta sub gravi obligantia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz