BCCCAP00000000000000000000702
De praeceptis aequipollentibus 345 Nicol;w III et Clemente V Romanis Pontificibus, praedecessoribus nostris, exposita et numerata, ad normam Constitutionum praedi- · ctarum respective )) '. 260). Haec regulae de praeceptis declaratio ita firrn.a est ut lnnocentius XI statuat núllum recipi posse in ordine « nisi prius plene informatus sit de praedictis praeceptis Regulae obli– gantibus in conscientia . .. et... coram Communitate fiat ei protestatio, quod ad observantiam Regulae cum omnibus eius praeceptis, tune enumerandis et exprimendis, obligetur in professione, eamque pro– testationem admittat, et sub ea professionem faciat )) (26I). Romanus pontifex non loquitur explicite de obligatione in con– scientia sub gravi, sed si doctrina auctorum illius temporis circa praeceptorum gravem obligationem perpendatur, sive religiosorum concors de hac re sententia consideretur, sive statuta sic dicta sam– bucana anno 1663 promulgata in mentem revocentur, videtur serium iuridicum studium n:m posse negare decretalem Innocentii implicite loqui de gravi praeceptorum obligatione. Profecto, in introductione (260) Et sequitur: ,, Et signanter praeter praecepta, quae non ita frequenter occurrunt, et recitatione:n Divini Officii, teneri ad ieiunia praecepta in Regula, nisi excuset necessitas; ad incedendum sine calceamentis, hoc est absque aliquo, quod pedem cooperiat, cuiuscumque illud materiae sit, nisi adsit vera necessitas a Praelato approbanda; ad non equitandum, nisi infirmitas vel necessitas, iudicio Superiorum probata, excnset; ad vilitatem vestium iuxta praedictas Constitutiones respective; ad non utencum pluribus vestimentis, quam illis, quae Regula praes– cribit, nempe una tunica cum caputio, et alia sine caputio, chorda et femora– libus: nam aliud quodv:s vestimenti gen.us ultra praedicta (excepto mantello ab initio Religionis licito) et indusia, seu camisiie, sudariola, tunicellae et similia sunt contra Regulam, nisi adsit vera necessitas excusans a praecepto per Prae– latum approbata; ac demum teneri ad capitale praeceptum Religionis Fratrum Minorum de non recipiendis denariis per se, ve! per interpositam personam » (/bid., p. 60). (26r) /bid., p. 6r. Et paulo antea: « Ac propterea omnes et singulas dispen• ~ationes, concessiones et consuetudines, si quae contra praemissa in corpore Obser– vantiae Ordinis praedicti reperiantur, motu, scientia, deliberatione et potestatis plenitudine paribus earumdem tenore praesentium revocamus, cassamus, irritamus et annullamus, viribusqi:e et effectu penitus et omnino vacuamus, ac revocatas, cassatas et nullas, viribmque et effectu penitus et omnino vacuas esse et perpetuo fore decernimus et declaramus » (!bid., p. fo). Videtur tamen hoc referendum esse ad dispensationes, c::mcessiones et consuetudines contra praeceptum pecuniam non recipiendi. Laurentlanum. - An. VIII 23
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz