BCCCAP00000000000000000000702

344 Elizondo decretalium, ut communitas scienter et voluntarie sese obligare inten– dat (258). Et non potest dici fratres scienter voluisse ad haec ·prae– cepta aequipollentia sese obligare, curo contrarium ex regulae com– mentariis constet, scilicet; rigidiorem hanc sententiam esse ample– xos, non ad stabiliendam gravem consuetudinem, sed quia putarunt illam a Clemente V esse declaratam et eis iuridice impositam. Fun– damentum vero hu.ius doctrinae non potest admitti; ergo nec eius– dem conclusio. 2. - Bulla « Sollicitudo pastoralis )) lnnocentii XI. Secunda difficultas, ex bulla Sollicitudo pastoralis (20 nov. 1679) Innocen– tii XI proveniens (:259), maioris est momenti. Romanus pontifex testificat fratres minores « de corpore obser– vantiae l> (id est, observantes, reformatos, dis_calceatos et recollectos) nullam admittere regulae dispensatioriem et velle legislationem pure observare iuxta declarationes pontificias in constitutionibus admis– sas; deinde approbat et confinnat « motu proprio, ac ex certa scien– tia )) religiosorum protestationem, « deque apostolicae potestatis ple– nitudine tenore praesentium declaramus, omnes et singulos Fratres de corpore Observantiae dicti Ordinis teneri in conscientia observare Regulam Fratrum Minorum S. Francisci, et praecepta a fel. rec. (258) Cf., v. gr., HENRICUS DE SEGUSIO, CARDINALIS HosTIENSIS, Summa Aurea, Tormo 1963 (reimp. ed. Venetiis 1574) liber I, De consuetudine, col. 80, 89s.; ABBAS PANORMITANUS, Commentaria in · primum decretalium librum, Vene– tiis 1571, líber I, De consuetudine, fol. 12ua, 124ra; É. PIRHING, S.I., Ius ca– nonicum in V libros decretalium, vol. I, Venetiis 1759, líber I, titulus 4, sectio 1, n . 24ss., p. 6rb-6ia: L. ENGEL, OSB., Collegium universi iuris canonicÍ, Vene– tiis 1742, liber I, titulus 4, De consuetudine, p. 24b; F . DE CASTRO PALAO, S.I., Operis moralis... pars prima, Lugduni 1656, tractatus 3, disputatio 3, punctum 2, § 3, n. ns., p. 141b-142b; P. LAYMANN, S.I., Theologiae rrioralis in q'Uinque libros partitae ... tomus primus, Venetiis 1726, líber I, tractatus 4, c. 24, p. 83ab; A. VAN HovE, De consuetudine . De temporis supputatione, Mec.hliniae-Romae 1933, n. 1140118, p. 107ss.; n. 131-138, p. 120-126. (259) lNNOCENTIUs XI, Sollicitudo pastoralis (20 nov. 1679). Utimur editione adhibita in libro Monumenta selecta iuris regularis, Ad Claras Aquas 1_913, p. 59- 64. Alía editio recentior in B. PANDZié, OFM., Annale,s minorum, vol. 32, Ro– mae 1964, p, 426-429.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz