BCCCAP00000000000000000000702
342 Elizondo Ut aliquod in specie huius strictae mentalitatis exemplum affe– ramus, Gundisalvum Hispanum praesentamus, ex eo quod suo brevi tractatu permagnum exercuit influxum. Difficile dictu est quomodo, post bullam Exivi de paradiso, in qua Clemens V tam caute et pon– derate de aequipollentibus locutus est praeceptis, hic auctor, tune temporis rninisterium ordinis generale gerens, possit augmentare eorundem numerum, superaddens illis quae romanus pontifex recen– suerat, mandata de ieiunio quadragesimae maioris et de officio lai– corum; immo et quomodo possit affirmare, contra bullam Exivi ex– plicite loquens, duodecim aequipollentia praecepta, a Clemente V ex regula collecta, ponderata et enumerafa, « sine dubio » sub gravi obligare ('257). Haec vero Gundisalvi sententia ab omnibus fere ex– positoribus est admissa; omnes enim, ad probandam gravem prae– ceptorum aequipollentium certam obligationem, explicite vel impli– cite ad bullam Exivi de paradiso convolant, ubi, ut vidimus, hoc nullo modo proponitur. Ita, immediate post decretalem Clementis V, habetur sententia quae non tantum explicat regulam (ut debet fieri), aut regulae rigorem (ut hic romanus pontifex fecit, sub consilio ta– men), sed regulae strictissimam observantiam, cui vero iuridice nemo tenetur. Conclusio. Ex duobus factis a nobis recensitis, putamus hoc posse stabiliri principium: iuridicam regulae expositionem redigi de– bere, ut omnes theoretice asserunt (romani pontífices, constitutiones ordinis et doctores), iuxta decretalium Exiit qui seminat et Exivi de paradiso doctrinam. Sed cum Clemens V non loquatur de praeceptis aequipollentibus sub gravi certe obligantibus, iuridica regulae inter– pretatio, bulla huius romani pontificis innisa, non potest admittere haec mandata ut praecepta sub gravi certe obligantia; igitur in praxi non sunt acceptanda. (257) « Secundo, in regula sunt quaedam alia quae non sunt praecepta for– maliter, sed tamen sunt praeceptis aequip9llentia, et de talibus sunt in regula numero XII, quae papa Clemens in regulae declaratione de ipsa regula collegit, ponderat et numerat, quorum transgre-ssio sine dubio est mortalis » (GUNDISALVUS HISPANUS, Tractatus de praeceptis, fol. 7uab).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz