BCCCAP00000000000000000000702

338 Elizondo aderant quatuor archiepiscopi, tres episcopi, sex in theologia ma– gistri, unus in iure civili peritus (244). Qui omnes scripta si.ve a com– munitate sive a fratribus spiritualibus redacta examinarunt. Et car– dinalis facobus de Columna, in quadam epístola die 27 februarii r3r6 subsignata, asserit has circa regulam discussiones ultra triennium per– durasse, et eisdem piures cardinales, archlepiscopos, episcopos, iuris utriusque peritos, in theologia magistros participasse, ita ut non re– cordetur aliud negotium a curia romana emanasse tanta cum ma– turitate (245). Ex his Clementis V et aliorum testimoniis eruitur decretalem Exivi de paradiso eximia cum cura et post longum diversarum sen– tentiarum examen per triennium protractum esse redactam, ideoque omnia in ea contenta esse attente examinata et decisa. His igitur con– sideratis, non possumus hodie ex bulla admitiere aequipollentia esse praecepta certa, cum proposita sint ut conclusio ex principio quod hodie pro falso habetur, videlicet, in rebus moralibus pártem secu– riorem esse tenendam; cum illa memorentur non ad regulam, sed ad regulae rigorem observandum; cum non imponantur ut praecepta, sed tantum .suadeantur. Sed si aequipollentia non sunt praecepta certa, hodie procul dubio non obligant nec ex regula nec ex decretali ut talia, quamvis fratres eorundem observantiam totis viribus am– plecti debeant. (244) Relatio commissionis, p. 158, 146-149. (245) « Et preterea per plus quam triennium . hec duravit examinatio, curo tanto pondere et· cum occupatione ad hec tam solemnium personarnm dominorum cardinalium plurium et successivis vicibus subrogatorurn, quorum nos aliquando quantum ad aliqua fuimus unus, et dominorum archiepiscoporum et episcoporum solemnium in concilio inris utriusque doctorum et multorum magistrorum in theo– logia diversorum statuum, quod non meminimus iam est dudum aliquod nego– tium cum maiori vel tanta maturitate a Romana Curia emanasse. Tandem de predictorum consilio facta es declaratio super regulam, quam sacro approbante concilio, postmodum correctam et examinatam nobis presentíbus in solemni con– .sistorio publico in Avinione, presentibus fratribus utriusque partis, :solemniter publicavit » (IACOBUS DE CoLUMNA, Fraterne caritatis (27 .febr. r3r6) (ed. L. ÜLI– GER, in AFH 1.6 '[1923] p. 351s.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz