BCCCAP00000000000000000000702
284 Elizondo De non habendo plures tunicas quam unam cum capucio, et aliam sine capucio; ítem, de non portandis calceamentis, et de non equitando extra casum necessitatis; item, quod Fratres vilibus induantur; item, quod ieiunare a festo omnium Sanctorum ~sque ad Na– tale Domini et in sextis feriis teneantur; item, quod Clerici faciant divinum Officium secundum ordinem. sanctae Romanae Ecclesiae; item, quod Ministri et Custodes pro necessitatibus infirmorum et Fratribus induendis sollicite curam gerant; item, quod si quis Fratrum in infirmitatem ceciderit, alii Fra– tres debent ei servire; item, quod Fratres non praedicent in episcopatu alicuius Epi– scopi, cum ab eo illis fuerit contradictum; item, quod nullus audeat penitus' populo praedicare, nisi a ge, nerali Ministro, vel aliis quibus secundum declarationem praedic– tam (ro) id competit, fuerit examinatus, approbatus et ad hoc insti– tutus; item, quod Fratres qui cognoscerent se non posse Regulam spi– ritualiter ·observare, debeant et possint ad suos Ministros recurrere; item, omnia quae ponuntur in Regula, ad formam habitus tam novitiorum quam etiam professorum, nec non et ad modum rece– ptionis, ad professionem spectantia, nisi recip~entibus quoad habi– tum novitiorum, sicut dicit Regula, secundum Deum aliter videa– tur: haec, inquam, omnia sunt a Fratribus tanquam obligatoria observanda; Item, Ordo communiter sensit, tenet et tenuit ab antiquo quod ubicumque ponitur in Regula hoc vocabulum teneantur, obtinet vim praecepti, et servari debet a Fratribus sicut tale >> (n). I. - DE PRAECEPTORUM DIVISIONE Si attente legantur initium et finis verborum transcriptorum et intime consideretur doctrina bullae Exivi de mandatis fratres obli– gantibus, videtur Clemens V, de praeceptis aequipollentibus loquens, (ro) Id est, Exiit qui seminat, Nicolai III, a. 17, n. 2, p. 216s, (II) Exivi de paradiso, a. 3, n. 2, p. 237s.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz