BCCCAP00000000000000000000702

De praeceptis aequipollentibus 337 etas, de argumento loquentes, etsi m alia omnino materia. hoc ter– mino usi sunt. Relatio commissionis « Et quia in dubium revocatur, que sint illa que in dicta Regula ex– primuntur vel includuntur, et nos id expedire credimus declarari, ea hic duximus inserenda >> (240). Bulla << Exivi de paradiso n « Dicimus quod Iicet Fratres non ad omnium quae sub,··verbis impe– rativi modi ponuntur ·¡n Regula... teneantur, expedit tamen ipsis Fra– tribus... quod ad ea sicut ad ae– quipollentia praeceptis se noverint obligatos » (n. 2s.). Verbum expedit, in relatione commissionis ad obligationum co– gnitionem sese refert; in bulla ·autem, ·ad illarum observantiam. Non potest dici decretalem non curare de terminis vel verbis, cum hoc, ex iam dictis, ncin sit verum. · . Immo quae dicimus amplius demonstrantur, si ad bullae Exivi de paradiso accuratam praeparationem mentem revocemus. Ipsemet romanus pontifex affirmat ad documentum redigendum se piures archiepiscopos, episcopos, in theologia magistros et alias doctores consultasse (241), ut pattim iam constat ex bulla Dudum ad aposto– latus (14 apr. 1310), in qua religiosi et cardinales a Clemente V pri– mo vocati ad negotia fratruni pertractanda sunt recensiti (242), et · melius adhuc ex decretali Magíster gentium (2r mai 1312), fratribus minoribus in capitulo generali Barcinone proxime congregandis di– recta, in qua romanus pontifex de laboribus fadis et de viris sibi adscitis tam ante quam in concilio viennensi loquitur (243). Haec pontificis testimonia non fuisse sine fundamento prolata, ex aliis fontibus hodie scimus. Commissio a Clemente V designata ad bullam praeparnndam quatuordecim constabat membris, ínter ·quos (240} Relatio commissionis, p. 160. (241) Exívi, Prologus, n . 3, p. 232. (242) CLEMENS V, Dudum ad apostolatus (14 apr. 1310), in BF V, p. 65b-68a. (243) CLEMENS V, Magister gentium (21 mai 1313), in BF V, p. 93b-95a.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz