BCCCAP00000000000000000000702

336 Elizondo lantem, generaliter rigidioribus inhaerere sententiis, ut ipsemet af– firmat aperte antequam aequipollentia enumeret praecepta, « ad ob– servandam puritatem Regulae et rigorem )) (n. 3). Ideo duodecim aequipollentia praeceptis proponuntur non ad re– gulam observandam, sed ad regulae puritatem aut rigorem custo– dienda, ideoque, ut videtur, illa sunt observanda ut praecepta, si fratres non regulam tantum (ad quam omnes tenentur), sed regulae rigorem (ad quem sub peccato mortali non obligantur) velint obser– vare. Non est ratio cur hic immoremur in distinctione, omnino per– agenda, ínter regulam et regulae puritatem, inter regulam et regulae rigorem. 2. - Expedit. Sed romanus pontifex, suarum decisionum de praeceptis aequipollentibus momentum non ignorans, dum doctrinam rigidiorem et securiorem fratribus proponit, duo clare animadvertit, videlicet, illa non esse absolute praecepta, et expedire ut ea ac si essent talia considerentur. Profecto, antequam aequipollentia praeceptis singillatim enume– ret, non affirmat absolute haec, ex vi verbi, ex materia vel ex utro– que, esse simpliciter praecepta, sed tantum: « quae videri possunt aequipollentia praeceptis )) (n. 4); et supra: « ad ea sicut ad aequi– pollentia praeceptis se noverint obligatos )) (n. 3); et infra, post prae– ceptorum enumerationem: « haec, inquam, omnia sunt a Fratribus tanquam obligatoria observanda )) (n. 5). Sed et amplius habetur. Clemens V, praecepta aequipollentia fra– tribus proponens, illa non imponit ut necessario ad praxim sub gravi deducenda, sed tantum fratres animadvertit expedire eos se, ut obli– gatos ad ea, agnosci, quod est maximi momenti in hoc argumento. Cum enim Clemens V partem securiorem amplecti velit et nihilominus religiosis tantum suadeat (expedit) observancia ut praecepta illis aequipollentia infra ab eo recensita, certo certius ex hoc erui potest ex bulla Exivi de paradiso non constare aequipollentia esse praecepta certa; ideoque in praxi fratres illis sub gravi non teneri. Verbum expedit, in decretali positum, magis est perpendendum, si factum paucis abhinc annis ignotum consideremos, scilicet, illud non adhibuisse commissionis doctores ad bullam praeparandam ele-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz