BCCCAP00000000000000000000702
De praeceptis aequipollentibus 335 ne (233}, de recursu pro regulae spirituali observatione (234); ali– quando tamen quatuordecim commissionis doctores non omnimode concordabant ideoque. solutio difficilior evadebat, ut in praescriptio– nibus de numero tunicarum (235), de vestimentis vilibus induen– dis (236), de equitatione (237), de labore (238), de paenitentia a ministris cum misericordia imponenda fratribus peccatoribus (239). Clemens V, ex una parte mitiores amplectitur sententias, cum contra doctorum mentem non admittat ut praecepta regulae specifica: laborem a fratribus faciendum (c. 5), paenitentiam a ministris impo– nendam (c. 7), fratrum visitationem et correctionem (c. ro), licentiam a fratribus petendam et idoneis elargiendam ad missiones adeundas (c. rz) ; ex alia vero parte regulae rigorem et puritatem etiam in hoc argumento tenet diversis modis: aut superaddens, contra peri– torum sententiam, aliquod praeceptum (recitationem officii divini) (c. 3); aut admittens simpliciter, duobus casibus exceptis, omnia quae doctores credunt aut reputant tantum illa esse praecepta, quae– que plura sunt; aut proponens ut praecepta ílla in quibus concors non erat peritorum doctrina. Ex omnibus quae hucusque diximus de immediato obligationum regulae fundamento, de sententia securiore sequenda et de bullae par– ticularibus solutionibus, liquido apparet Clementem V, pacem et or– dinis tranquillitatem desiderantem et viam mediam theoretice anhe- (233) << Hoc credimus equipollere precepto» (lb., p. r6z). (234) << Hec verba credimus equipollere preceptis >> (lb., p. 162). (235) « Hic intelligimus ex vi precepti statui formam habitus et prohiberi usum plurium tunicarum, nisi... Unus vero magistrorum sentit quod non cadat sub precepto numerus tunicarum » (lb., p. r6r). (236} << Verba ista credimus, tribus magistris exceptis, habere vim precepti. Dictorum autem magistrorum duo contrarium sentiunt, tertius vero dubitat » (lb., p. r6r). (237) << Verba ista reputamus omnes, excepto uno magistro, habere vim pre– cepti prohibitorii » (lb., p. r6r). (238) << Hoc verbum credimus, duobus tantum magistrorum exceptis, habere vim precepti » (lb., p, 161). (239) « Haec equipollent precepto secundum opinionem maioris partis no– strum » (lb., p .. 1.62).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz