BCCCAP00000000000000000000702

334 Elizondo fratribus sufficiens iudicata » (222). Commissionis doctores ad regu– lae textum convolant: « Per hec verba credimus prohiberi sub pre– cepto, qui necessitate non coguntur, portare calceamenta >> (223). Romanus pontifex vero, iuxta regulae rigbrem, dicit hanc necessi– tatem non a fratribus, sed a superioribus esse iudicandam (224). Commissionis periti non semper eodem modo loquuntur ad si– gnificanda regulae praecepta, nam aliquando sine ulla dubitatione ea admittunt, ut in praeceptis expressis seu eminentibus {225); ali– quando utuntur verbis credimus aut putamus, quae minoris sunt vi– goris, ut in mandatis de calceamentis non portandis (226), de ieiu– niis (227), de sollicita superiorum cura pro fratribus induendis et infirmis sublevandis (228), de accurata erga infirmos sollicitu– dine (229), de recursu in peccatis reservatis (230), de prohibitione praedicandi episcopo contradicente (23I), de contionatorum exami– natione et approbatione (232), de fratrum visitatione et correctio"" (222) Statuta generalia ordinis edita in capitulis generalibus celebratis Nar– bonae an. rzóo, Assisii an. r279 atque Parisiis an. 1292 (ed. M. BrHL, in AFH 34 [r94r] rubrica 2, n. 8, p. 43, 45. (223) Relatio commissionis, p. r6r. « Videtur nobis quod fratres non possint portare calceamenta, nisi necessitate cogente n (Relatio commissionis, p ..r.64). (224) « Quorum etiam Ministrorum, Custodum et Guardianorum iudicio eodem modo relinquimus pro qua necessitate possint Fratres calceamenta portare » (Exivi, a. 5, n. 3, p. 242) . (225) ,, Hoc est preceptum expressum » [pecunia interdicta]; « Hic est ex– plicatio voti expresse obligans n [expropriatio J; « Hoc est indubitanter precep– tum » [ oboedientia superioribus praestanda] ; « Hic continentur tria precepta ·ex– pressa » [ in capite undecimo regulae recensita J; « Hoc est evidenter preceptum n [cardinalis protector] (Relatio commissionis, p . 16rss.). Haec omnia a Clemente V supponuntur ut praecepta certa ideoque ab eo singillatim non proponuntur. (226) « Per hec verba credimus prohiberi sub precepto, qui necessitate non coguntur, portare calceamenta n (Relatio commissionis, p . r6r). (227) « Hic indici credimus fratribus sub precepto ieiunium quadragesimale et sexte ferie n (lb., p. r6r). (228) « Ad hanc curam teneri credimus ex vi precepti ministros et custo- des » (lb., p. r6r) . (229) « Et hoc credimus equipollere precepto » (lb., p. 161). (230) « Hoc reputamus preceptum vel equivalens precepto n (lb., p . 162). (23r) « Hoc reputamus equipollere precepto prohibitorio » (lb., p . 162). (232) « Hoc reputamus habere vim precepti prohibitorii » (lb ., p. 162).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz