BCCCAP00000000000000000000702
De praeceptis aequipollentibus 333 siderata sui puritate voti nttllatenus sunt capaces » (2r4), cum fratres vetat acceptare testamentorum executiones · « considerata sui puritate status )) (2r5), cum fratribus interdicit in quibusdam casibus habere hartos et vineas (id est, quando datur finis Jucrativus), nam hoc « re– pugnat suae Regulae et Ordinis puritati )) (2r6). Ex alía parte aliquando Clemens V appellat ad superiorum con– scientias, videlicet, loquens de vestium vilitate ab eisdem diiudicanda « eorum super hoc conscientias onerantes >; (2r7), de granariorum et cellariorum necessitate a superioribus ·perpendenda « eorum super hoc specialiter conscientias onerantes )) (2r8), de aliquorum provin– cialium ministrorum electione sine dolo facienda « super quo eorum conscientias oneramus >) (2r9). Quae omnia regulae rigorem sapiunt. Puritas regulae et rigor in non paucis aliis quaestionibus apparet. Tantum duo exempla pro– ponimus: praeceptum de officio divino recitando et necessitas a su– perioribus perpendenda ut possint fratres calceamenta portare. In .primo casu, doctores commissionis ad bullam praeparandam adsciti silent de praecepto officii divini a clericis recitandi et de officio laicorum (220); Clemens V, etsi hoc ultimum non memoret, tamen proclamat recitationem officii clericornm esse praeceptuni aequipol– lens (n. 5). In secundo casu, regula simpliciter ait: « Et qui neces– sitate coguntur, possint portare calceamenta )) (22r). Iuxta eam, ut videtur, necessitas debet a fratribus perpendi. Statuta tamen gene– ralia narbonensia (1260), assisiensia (r279) et parisiensia (r292) praescribunt ut nullus frater incedat calceatus, « nisi cuius evidens necessitas fratribus innotescit, vel per guardianum suum est coram (214) Exivi, a. 9, n. r, p. 249. (215) Exivi, a . 12, p . 251. (216) Exivi, a. 13, p. 252. (217) Eiivi, a . 5, n. 2, p . 241s. (218) E xivi, a. 14, p . 253s. (219) Exivi, a . 19, n. 3 , p. 259. (220) Relatio commissionis, p. 161. (221) Regula, c. 2, p. 65.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz