BCCCAP00000000000000000000702
332 Elizondo Sed, ut omnibus notum est, pluribus abhinc saeculis, ad evitan– dos conscientiae remorsus non est necessarium ut ad praxim dedu– cantur sententiae securiores vel tutiores, immo hec probabiliores, sed tantum probabiles, iuxta rectam systematis moralis probabilismi interpretationem (zro). Principium, a Clemente V propositum relate ad regulae obligationes, hodie est omnino reiciendum, cum in rebus quae ad animae salutem ·respiciunt possimus partem minus securam, minus tutam, sed probabilem amplecti. Tamen, etsi principium in bulla Exivi relatum hodie non possit admitti, apprime perpenden– dum est quid de regulae praescriptionibus statuat Clemens V, hoc fundamento suffultus. c) « Expedit... ad observandam puritatem regulae et rigorem » Postquam Clemens V fundamentum iuridicum proclamavit, vi– delicet, partem securiorem esse sequendam in illis rebus quae ad ani– mae salutem spectant, ut hoc modo evitentur graves conscientiae re– morsus, suam argumenti offert solutionem « ad observandam puri– tatem regulae et rigorem » (n. 3). r. - Regulae puritas et rigor. Romanus pontifex in bulla non semel normas concretas proponit ut voti puritatem, status puritatem, ordinis puritatem fratres melius observent. Sic cum loquitur de pe– cunia non recipienda « contra Regulam vel sui Ordinis purita– tem >> (zrr), cum de examine eorum agit quae videntur voto expro– priationis et « puritati Ordinis repugnare >) (212), clim de litibus evi– tandis sermonem facit ut « puritati satisfaciant voti sui >> (213), cum prohibet hereditates acceptare, nam, etsi « ex natura sua indifferenter ad pecuniam et etiam ad alia mobilia et immobilia se extendunt, con- (210) Cf., v. gr., TH. DEMAN, Probabilisme, in Dictionnaire de théologie ca– tholique, ad verbum, París 1936, col. 417-619; M. ZALBA, S.I., Theologiae mo– ralis compendium, vol. I, Matriti 1958, n. 671-703, p. 379-406, cum bibliographia ibi recensita. (2u) Exivi, a. 7, n. 1, p. 243. (212) Exivi, a. 8, n. 1, p. 246. (213) Exivi, a. u, p. 251.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz