BCCCAP00000000000000000000702

De praeceptis aequipollentibus 329 Francisci exortae sunt magnae de regula discussiones quae fratrum conscientias perturbabant, ut colligi potest ex bulla Quo elongati Gre– gorii IX (186) et ex primis regulae commentatoribus (187); anxieta– tes quae per saeculum XIII protractae sunt, ut scite comprobatur ex decretalibus Ordinem vestrum Innocentii IV (188), Exiit qui seminat Nicolai III (189), ex doctorum sententiis (190) et ex magna discepta– tione habita ante clementinae decretalis promulgationem. Profecto, aderant fratres plus aequo proclives ad augmentandas graves legislationis obligationes, rigidiorem eiusdem observantiam te– nentes et graviter fratrum conscientias perturbantes. Ideo, etiam post momentosas pontificias declarationes saeculo XIII promulgatas, fra– tres adhuc petunt a Clemente V ut regulae praecepta declaret « ad ipsorum conscientias serenandas )) (191). Immo, romanus pontifex, suaviter sed forsitan non simpliciter, ait: « Verum quia plerumque ubi culpa non est, eam esse timere solent conscientiae timoratae, quae in via Dei quodcumque devium expavescunt, non sunt ad plenum ex dictis declarationibus dictorum omnium Fratrum conscientiae quie– tatae l> (192) .. Ut solveret difficultates et graves evitaret conscieritiae remor– sus, hoc statuit iuridicum principium: pars securior est tenenda. Hoc non erat in iure ignotum, cum eidem similia haberentur principia in decretalium authentica et exclusiva Gregorii IX collectione: « in du- (r86) ce Unde que tecta sunt aliis, in conscientiis vestris quandoque spiritus manifestat, sed splendore intelligentie spiritalis calígine húmane irifirmitatis ob– ducto scrupulus interdum dubitationis inducitur et dif:ficultates quasi inextricabiles íngeruntur » JGREGORIUS IX, Quo elongati, ed. H. GRUNDMANN, in AFH 54 [r96r]) p. 20. (r87) QuATUOR MAGISTRI, Expositio super regulam (ed. L. ÜLIGER, Roma r950) Prologus, p. 124. (r88) INNOCENTIUS IV, Ordinem vestrum (14 nov. 1245), in EUBEL, Epitome, p. 238a-239b. (r89) NrcOLAUS III, Exiit qui seminat (14 aug. r279) a. r, p. r86-r90. (r90) Cf. FIDEL [EuzoNoo] DE PAMPLONA, Origen de la obligatoriedad de la regla franciscana, Roma r956, p. 89-r24. (r9r) Exivi, a. 3, n. r, p. 236. (r92) Exivi, prologus, n. 2, p. 23r. Laurentianum. - An, VIII 22

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz