BCCCAP00000000000000000000702
328 Elizondo tionum fontem mentem revocemus. Ait regula: « Fratres, qui sunt ministri... visitent et moneant fratres suos et. .. corrigant eos ... Et ubicumque sunt fratres ... ad suos ministros debeant et possint re– currere )) (c. ro, p. 7rs.). In his clausulis, iuxta commissionis docto– res, duo recensentur praecepta: visitatio-correctio et recursus ad mi– nistros (185); Clemens V vero admittit tantum secundum et silet om– nino de primo (n. 5). Sed si simul terminologiam et materiam prae– ceptam consideremus, primum praeceptum videretur esse admitten– dum potius quam secundum. Ex omnibus quae hucusque diximus circa obligationum fontes patet romanum pontificem non semper lineam secutum esse continua– tam, sed mediam. viam ingressum esse, magis practicam, inter opi– niones tam agitatas, a communitate et a spiritualibus propugnatas. Profecto, ante enumerationem praeceptorum aequipollentium ex tri– bus fontibus deductorum, Clemens V, et hoc apprime notandum est, non affirmat absolute haec esse praecepta certa, sed tantum « haec, quae videri possunt aequipollentia praeceptis >l (n. 4), cum et alia habeantur in regula quae simili, eodem vel meliori titulo, ut exposui– mus, videri possint etiam aequipollentia praeceptis, et tamen non sunt recensita. Hoc forsitan explicatur ex eo quod ipse romanus pon– tifex aliquando anceps inter utramque opinionem (communitatis sci– licet et spiritualium) manserit et non fuerit pro praxi omnimode tu– tus suarum opinionum in bulla expressarum. b) « Consulte pars securior est tenenda » Clemens V, antequam suam proponat practica.ro viam circa obli– gationem et numerum praeceptorum aequipollentium, statuit iuridi– cum principium attente perpendendum: a) « quod in his quae ani– mae salutem respiciunt, b) ad vitandos gravantes remorsus, e) con– sulte pars securior est tenenda >> (n. r). Dubitationes et anxietates de regula.e obligatione per totum saeculum XIII permanserunt. Etenim immediate post mortero sancti (185) Relatio commissiónis, p. 162.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz