BCCCAP00000000000000000000702
De praeceptis aequipollentibus 327 doctores commissionis putaverint hoc aequipollere praecepto (r78); e) interdictio ministris facta ut non nisi idoneis licentiam darent mis– siones adeundi, cum etiam hoc periti commissionis ut praeceptum habuerint, de materia momentosa agatur et simili terminologia alio– rum aequipollentium praeceptorum seraphicus pater usus fuerit (r79). Omnia haec certe magis ad ius naturale quam regulare respiciunt; sed, etiam hoc perpendendum, et sollicita fratrum cura et accurata erga infirmos sollicitudo. Postremo, Clemens V forsitan inter praecepta aequipollentia enu– meret vestium parcitatem et vílitatem etiam ratione materiae, cum hoc explicite ab aliquibus esset admissum, ut ab Hugone de Di– gna (r8o) et ab Ubertino de Casale (r8r). 3. - Tertius immed'iatus fons: ex vi verbi et ex materia. Ter– tius obligationum fons ex unione duorum priorum resultat, vel, ut ait Clemens V, « seu ex utroque )) (n. 4), sive, ut censet peritorum com– missio, « vei ratione utriusque >) (r82). Ex quibus verbis videntur tam commissionis doctores quam ro– manus Pontifex non esse sufficienter tuti de duobus primis fontibus separatim sumptis, et sic explicatur cur nonnulla in regula recensita praecepta exprimantur, de aliis vero sileatur, v. gr., de petenda elee– mosyna (r83), de salutatione a fratribus facienda (r84). Caput decimum nobis offert exemplum typicum, a romano pon– tífice forsitan non omnimode recte solutum, si ad hoc tertium obliga- (178) Relatio co1nmissionis, p. 162. (179) Regula, c. 12, p. 74. Relatio commissionis, p. 162. (180) Huao DE DIGNA. De finibus paupertatis (ed. c. FL0R0VSKY, in AFH 5 [I9I2] 277-290) p. 283, 288. (18r) UBERTINUS DE CASALE, Super tribus sceleribus (ed. A. HEYSSE, in AFH IO [1917]) p. 134, (182) Relatio commissionis, p. r6o. (r83) « Fratres nihil sibi approprient, nec domus nec locum nec aliquam rem [praeceptum]. Et tamquam peregrini et advenae... vadant pro eleemosyna con– fidenter [non est praeceptum] » (c. 6, p. 68). (184) « In quamcumque domum intraverint, primum dicant: Pax huic do– mui » (c. 3, p. 67). Cf. QUATUOR MAGISTRI, Expositio super regulam (éd. L. ÓLIGER, Roma 1950) c. 3, p. 139.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz