BCCCAP00000000000000000000702

De praeceptis aequipollentibus 325 tali Exivi de paradiso, cum aperte dicat: « Item, Ordo communiter sensit, tenet et tenuit ab antiquo quod ubicumque ponitur in Regula hoc vocabulum teneantur, obtinet vim praecepti, et servari debet a Fratribus sicut tale >> (171). Sed vera difficultas versabatur circa ea quae simplici imperativo modo proponebantur. Hinc discussiones et diversae sententiae, qui– bus romanus pontifex voluit viam praecludere. Contra quorundam spiritualium doctrinam docet fratres minores non obligari (sub gravi) ad omnia quae imperativo modo in regula inseruntur (n. 2), sed tan– tum ad ea quae inferius recensentur. Ex vi verborum, praecepta aequipollentia generaliter proponun– tur sub simplici modo imperativo: mittant, examinent, dicant, conce– dant, habeant, possint portare calceamenta, vestibus vilibus induan– tur (in capite secundo regulae); faciant, ieiunent, non debeant (c. 3); sollicitam curam gerant (c. 4), debent (c. 6), non praedicent (c. 9), debeant recurrere (c. ro). In duobus casibus, verbis gravibus impo– nuntur: « et caveant fratres ... ne solliciti sint de rebus suis tempo– ralibus » (c. z), « et nullus fratrum populo penitus audeat praedi– care, nisi .... >> (c. 9). Hic ultimus casus videretur terminologia fortiori proponi quam ea quae in praeceptis virtualibus adhibetur (tenean– tur); nihilo secius saeculo XIII, quoad regulam franciscanam, verba praecipere-teneri magis explicita considerabantur ad vera praecepta stabilienda, quod etiam confirmatur ex bulla Exivi (n. 6). Inter casus a Clemente V ut praecepta non memoratos, haben– tur nonnulli qui in regula simili terminología exprimuntur, v. gr. « fratres ... laborent fideliter et devote >> (c. 5); « fratres, qui sunt ministri... visitent et moneant fratres suos et... corrigant eos » (c. ro). z . - Secundus immediatus fons: « saltem ratione materiae >>. Secundus obligationum immediatus fons respicit materiam praescri- nov. 1245) (ed. EuBEL, Epitome) p. 238a; et Nicolaus III, in decretali Exiit qui seminat a. r, n. 3, p. 189. Cf. F. ELIZONDO, De praeceptorum numero in regula fratrum minorum disquisitio historica, in Collectanea franciscana 37 (1967) 250-285. (r7r) Exivi, a. 3, n. 2, p. 238.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz