BCCCAP00000000000000000000702
324 Elizondo non unice, verba in legislatione adhibita, ita ut ex vi verborum, nisi aliunde contrarium constaret (168), et legislatoris intentio et regula– rum obligatio panderentur. In hac theoria, forsitan haec latebat sententia, scilicet, .praeci– puum obligationum immediatum fontem esse voluntatem praecipien– tis, qui mentem suam proponebat per verba in legislatione recensita, hoc est, per verbum praecipio, iniungo, praecipio per oboedientiam, sub excommunicatione ... Ipsemet Clemens V, ut videtur, hoc etiam admittit, cum affirmet praecepta aequipollentia obligare « ex vi verbi, vel saltem ratione máteriae )> (n. 4), ac si ageretur de fonte minus principali. · Ideo romanus pontifex, sancti Francisci mentem exprimens, as– serit fratres minores ad omnia in regula contenta non esse aequaliter obligatos, cum ex vi verborum eruatur aliqua sub gravi debere obser– vari (scilicet, ea quae sub termino praeceptum vel eidem aequipollens statuebantur), alia vero non (169). Ex fontium saeculi XIII attenta perquisitione potest affirmari fratres minores non dubitasse de mandatis sub verbis explicite prae– ceptoriis propositis (praecipio, iniungo per oboedientiam), immo, nec de iis quae sub termino teneri imponebantur, cum iam anno 1230 Gregorius IX admisisset fratrum sententiam asserentem ordinis soda– les « ad ea, quae in ipsa regula praeceptorie vel inhibitorie sunt ex– pressa » consilia evangelica teneri ( 170). Hoc etiam eruitur a deére- {168) Fratres ordinis praedicatorum, in capitulo generalissimo anni 1236, Pa– risiis celebrato, hoc promulgarunt statutum: « Item confirmamus hanc constitutio– nem: Quod in constitutionibus, ubi dicitur Ea propter unitati et pací, etc., volu– mus et declaramus ut constitutiones nostrae non obligent nos ad culpam sed ad poenam, nisi propter co11temptum ve! praeceptum " (Acta capitulorum generalium ordinis praedicatorum, vol. I (in Monumenta ordinis fratrum praedicatorum histo– rica, vol. III) p. 8. (169) Exivi, a. 2, n. 2, p . 235. Sed iam saeculo XVI multi auctores salman– ticenses contrariam omnino sententiam tenent, scilicet, gravitatem ve! parvitatem legis vel mandati pendere non a legislatoris intentione, sed a natura et qualitate materiae. Cf. E . MooRE, Principios constitutivos de la materia le'l!e, in Archivo teológico granadino 18 (1955) 37-62. (170) GREGORIUS IX, Qua elongati (28 sept. 1230) p. 21 (ed. H . GRUNDMANN, in AFH 54 [1961]). Idei:n docent Innocentius IV in bulla Ordinem uestrum (14
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz