BCCCAP00000000000000000000702
322 Elizondo talis >> (160). Hoc etiam eruitur ex fonte decretalis, scilicet, ex rela– tione commissionis ad eam praeparandam, ubi explicite dicitur man– data verbis aequipollentibus (id est, praecepta aequipollentia) prae– scripta obligare sub gravi (161). Igitur sententia illorum auctorum qui caute vel cautius tenent in bulla Exivi de paradiso quoad aequipollentia non affirmari obli– gationem gravem, est omnino reicienda; ritpote sententias doctorum saeculorum XIII-XIV ignorans et veris argumentis non fulta. a) Immediatum obligationis fundamentum Hanc gravem praeceptorum aequipollentium obligationem, si– cut et ceterorum regulae praeceptorum, Clemens V radicaliter dedu– cit ex voto professionis, cum non solum ad tria vota nude accepta obligentur fratres, sed ad omnia quae sunt << pertinentia ad haec tria praedicta » (16:2). Haec est explicita sententia doctorum commissio– nis, ad quam, in casu dubii, trahenda est decretalis (163); sententia quae intime cohaeret curo doctrinis saeculi XIII generaliter receptis de primario obligationum legislationis fonte (164). Sed gravis praeceptorum aequipollentium obligatio immediate deducitur ex triplici fonte, scilicet, ex vi verbi adhibiti, ex materia (160) Exivi, a. 2, n. 2, p. 235. (161} « Ad ea tantum horum que in ipsa Regula preceptorie vel inhibitorie seu sub verbis equipollentibus exprimuntur, tenentur [fratres] tentione necessitatis, cuius transgressio obligat ad marta.le » (Relatio commissionis, p. _159). (162) Exivi, a. 2, n. r, p. 234. (163) « Videtur nobis dicendum quod fratres dicti Ordinis ex voto profes– sionis sue teneantur ad observantiam trium votorum que nominatim promittunt, scilicet obedientie, paupertatis et castitatis, non solum absolute sed sub modis qui– bus Regula eorum hec tria prosequitur, ita quod ex voto paupertatis et castitatis teneantur ad omnia que Regula ipsa tangit ad illa duo pertinentia... Eodem quo– que modo tenentur etiam ad alia non spectantia ad predicta duo vota, que in eadem Regula ipsis sub verbis obligatoriis indicuntur » (Relatio commissionis, p. 159s.). (164) Cf._ F. EuzoNDO, De evangelii et regulae franciscanae obligatione usque ad bullam « Exivi de paradiso » Clementis V {6 mai r JI 2), in Laurentianum 2 (1961) 247-256.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz