BCCCAP00000000000000000000702
De praeceptis aequipollentibus 321 scientias serenapdas declarare quae eorum censeri debeant praeceptis aequipollentia ac obligatoria dignaremur )) (157). Et Clemens V celeberrimam profert solutionem quae de facto radicaliter omnes posteriores de argumento sustulit disceptationes a saeculo XIV ad nostra usque tempora, paucissimis auctoribus ex– ceptis. En solutio, a nobis accurate perpendenda (158): [r] « Nos itaque, qui in sinceris horum conscientiis delectamur, at– tendentes quod in his quae animae salutem respiciunt, ad vi– tandos gravantes remorsus consulte pars securior est tenenda: [ 2] dicimus quod licet Fratres non ad omnium quae sub verbis im– perativi madi ponuntur in Regula, sicut ad praeceptorum seu praeceptis aequipollentium observantiam teneantur, [3] expedit tarnen ipsis Fratribus, ad observandam puritatem Re– gulae et rigorem, quod ad ea sicut ad aequipollentia praeceptis se noverint obligatos, quae hic inferius annotantur. [4] Ut autem haec, quae videri possunt aequipollentia praeceptis ex vi verbi, vel saltem ratione materiae de qua agitur, seu ex utroque, sub compendio habeantur, declaramus quod illud quod ponitur in Regula : [5] De non habendo plures tunicas quam unam [sequitur prae– ceptorum enumeratio, a nobis in initio articuli transcripta. Et concludit : ] [6] item, Ordo communiter sensit, tenet et tenuit ab antiquo quod ubicumque ponitur in Regula hoc voéabulum teneantur, obti– net vim praecepti; et servari debet a Fratribus sicut tale n (159). Animadvertendum est imprimis hic agi de praeceptis aequipol– lentibus, quae sub gravi fratribus imponuntur. Etenim, si auctores saeculi XIII perspiciantur et, fratrum disceptationes rite perpendan– tur, non potest hoc in dubium revocad, curo agatur de iis quorum ex vi verbi praecepti vel aequipollentis eidem « transgressio est mor~ (157) Exivi, a. 3, n. 1, p. 235s. (158) Exivi, a. 3, n. 2, p. 236ss. Ad maiorem rei claritatem et ad citationes abbreviandas in distinctos numeros Clementis V solutionem dividimus . (159) Ut antea diximus, non agimus de praeceptis virtualibus, in hac clausula recensitis. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz