BCCCAP00000000000000000000702

320 Elizondo tria vota, « quin potius aperte discernit quod quoad quaedam ipso– rum ex vi verbi transgressio est mortalis, et quoad quaedam alia non: cum ad quaedam ipsorum verbum apponat praecepti vel aequi– pollentis eidem, et quoad aliqua verbis aliis sit contentus >) (152). Etenim in regula, praeter praecepta (153} et exhortationes seu monitiones (154), quae explicite ex vi verbi demonstrantur ut talia, habentur nonnulla quae inseruntur tantum simplici verbo imperativi modi, sive affirmativi sive negativi (155); et dubitant fratres utrum ad haec etiam teneantur, .sicut « ad habentia vim praecepti )> (hoc est, utrum sint practice praecepta necne, ideoque obligent sub mor– tali an non). Cum fratrum dubia augeantur ex declaratione Nico– lai III (156), « supplicaverunt praedicti Fratres, ut ad ipsorum con- (r52) Exivi, a . 2, n. 2, p . 235.• Cf. F. ELIZONDO, De evangelii et regulae, loe. cit., p. 239-247. (r53) « Praecipio firmiter fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pe– cuniam recipiant » (c. 4, p. 67); « Unde firmiter praecipio eis, ut obediant suis mi– nistris )) (c. ro, p. 72); ce Praecipio firmiter fratribus universis, ne habeant suspecta consortia vel consilia mulierum, et ne ingrediantur monasteria monacharum... Nec :fiant compatres virorum vel mulierum n (c. II, p. 73); « Ad haec per obedientiam iniungo ministris, · ut petant a domino papa unum de sanctae romanae Ecclesiae cardinalibus » (c. 12, p. 74). (r54) « Quos moneo et exhortar, ne despiciant neque iudicent homines... (c. 2, p. 65); « Consulo vero, moneo et exhortar... ut, quando vadunt per mundum, non litigent... >) (c. 3; p. 67); « Moneo quoque et exhortar eosdem fratres, ut in praedi– catione, quam faciunt, sint examinata et casta eorum eloquia. . . » (c. 9, p. 71); « Moneo vero et exhortar in Domino Iesu Christo, ut caveant fratres ab omni su– perbia... n (c. 10, p. 72). (155) V. gr., cc Clerici faciant divinum officium.. . Laici vero dicant viginti quatuor Pater noster pro matutino... Et ieiunent a festo omnium sanctorum... Et non debeant equitare... » (c. 3, p. 66s.); ce Fratres... laborent fideliter et devote » (c. 5, p. 68); « Fratres nihil sibi approprient » (c. 6, p. 68); « Fratres non praedi– cent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum » (c. 9, p. 71) ; « Fratres, qui sunt ministri.. . visitent et moneant fratres suos et humiliter et caritative corrigant eos >) (c. 10, p. 71s.). (156) « Declaramus quod ex professione eiusdem Regulae Fratres ipsi ad ea tantum Evangelica observanda consilia sunt adstricti, quae in ipsa Regula prae– ceptorie vel inhibitorie, seu sub diversis aequipollentibus exprimuntur » (Nrco– LAUS III, Exiit qui seminat, a. I, n. 3, p. 189) .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz