BCCCAP00000000000000000000702
De praeceptis aequipollentibus 319 ·directe sententiam contrariam de his praeceptis amplectuntur. Sed omnes hi auctores, ut suas defendant opiniones, ad bullam Exivi de paradiso Clementis V convolant. Videamus nunc quid de argumento haec doceat decretalis. 2. - ·BULLA ce Exivi de paradiso )) Clementis V Ex dictis patet quomodo bulla Exivi de paradiso sit centrum ad stabilienda recta principia de regulae franciscanae natura iuri– dica. Ut antea vidimus, nolumus hic quaestionem generalero cj.e re– gulae obligatione iuxta Clementem V considerare. Mens nostra ad aequipollentia tantum dirigitur praecepta. Fratres dubitant utrum ex professione suae regulae teneantur · ad omnia evangelica consília vel tantum ad tria substantialia (sci– licet, ad oboedientiam, castitatem et paupertatem) « et ad ea quae sub verbis obligatoriis ponuntur )) (149). Romanus pontifex, suorum praedecessorum sententiam ample– dens, ait: vovens regulam non o~ligatur « ad ea consiliá evangelica quae in Regula non ponuntur )J, cum votum debeat esse determina– tum quoad materiam. Haec fuit sancti Francisci intentio, cum in re– gula nonnulla evángelica consilia memoret, quod superfluum esset, si ad omnia obligare voluisset (150). Ex alia parte, fratres obligan– tur non tarítum ad tria substantialia evangelica consilia nude accepta, sed etiam ad omnia quae in regula ponuntur, quaeque sunt ce perti– nentia ad haec tria praedicta )) ; secus vane promitteretur .regulam servare, cum ex hac promissione nulla nasceretur obligatio (151). Sed tamen sanctus Franciscus noluit ut fratres essent aequaliter obli– gati ad omriia quae exprimuntur in legislatione, modÍficent vel minus (149} E xivi, a. 1, n. I, p. 233 . (150) E xivi, a . 1, n. 2, p. 233s. Cf. F. ELIZONDO, De evangelii et regulae fran– ciscanae obligatione usque ad bullam " Exivi de. paradiso " Clementis V (6 mai 1312), in Laurentianum 2 (1961) 233-239. (151) Exivi, a. 2, n. 1, p . 234s.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz