BCCCAP00000000000000000000702
282 Elizondo Quaenam vero sunt mandata .a regula sub gravi praescripta? · De hoc argumento maxime disceptatum est a scriptoribus saeculi XIII et ineuntis XIV. Postea vero, promulgata bulla Exivi de pa– radiso (6 mai I3I2) Clementis V, materia praeceptorum generaliter est admissa, etsi de eorundem numero in ea contenta non leviter disputaretur (2). Profecto, decretalis Clementis V lineam constih,it divisoriam hac in re, utpote in qua memorentur praecepta minus clara in le– gislatione recensita. Ab eiusdem promulgatione auctores asserunt in regula contineri tres praeceptorum species, scilicet, praecepta ex– pressa seu eminentia .seu formalia, praecepta virtualia seu mandata viin praecepti habentia, et praecepta aequipollentia seu mandata quae aequipollent praeceptis. Haec praeceptorum divisio auctoritative a Clemente V sancita est, cum in bulla loquatur de quibusdam quae in legislatione expresse sub verbo praecepti ponuntur (3), de qui– busclam quae in ea obtinent vim praecepti (4), de quibusdam vero quae debent censeri ut praeceptis aequipollentia (5). Ideo, primus regulae commentator post bullam Exivi de para– diso, ipsemet minister generalis Gundisalvus Hispanus, qui imme– diate scripsit, aperte loquitur de praeceptis expressis seu eminenti– bus, de iis quae sunt aequipollentia praeceptis et de iis quae habent vim praecepti (6). Hic tractatus, in quo prima vice enumerantur sin– gillatim omnia sub gravi in regula obligantia, permagnum exercuit bullam « Exivi de paradiso » Clementis V (6 mai IJI2) , in Laurentianum 2 (1961) 226-260; HILARius A WINGENE, OFM. Cap., Sancti Francisci fundatoris « spiritus propriaque proposita », in Laurentianum 7 (1966) 359.381. (z) Cf. F. ELIZ0ND0, De praeceptoritni numero in regula fratn&m minca:11.m disquisitio historica, in Collectanea franciscana 37 (1967) 250-285. (3) Bxivi de paradiso, a. 3, n. 1, p. 235. (4) Exivi, a. 3, n. 2, p. 238. (5) Exivi, a. 3, n. 2, p. 237. (6) GuNDISALVUS HISPANOS, Tractatus de praeceptis. In hac coUectione, titulus opusculi sic inscribitur: « Tractatus utilis de praeceptis .eminentibus in regula, de aequipollentibus praeceptis et de habentibus vim praecepti et de aliis in ipsa regula contentis ». De auctore et opusculi editionibus vide nostram elu– cubrationem Doctrinales regulae franciscanae expositiones usque. ad annum ISI7, in Laurentianum 2 (196!.) 480s., cum bibliographia ibidem recensita.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz