BCCCAP00000000000000000000702

316 Elizondo tionem, scilicet, ad venialem culpam vel ad poenam, ut in regulis aliorum religiosorum. Ante bullam clementinam generaliter religiosi opinati sunt regu-· -lae mandata non obligasse per se sub gravi. Unicum argumentum ad probandas graves obligationes desumitur e decretali Exivi de pa– radiso. Sed de ea potest af:finnari: I) obligationes tarn amplas (ut multi volunt) non esse omnino certas, etsi semel Clemens V loquatur de mortali transgressione, cum etiam addat vocabulum expedit ante– quam enumeret praecepta; 2) mandata a Clemente V recensita, re– vocata esse a Sixto IV per bullam Circumspecta, ubi dicitur romanos pontífices voluisse regulam tantum exponere, non vero nova impo– nere praecepta; et, si hoc fecissent, iterum esse revocata (135); 3) quatuor praecipua praecepta aequipollentia (id est, de tunicarum numero, de non portandis calceamentis et de non equitando sine ne– cessitate, de vestibus vilibus induendis, de ieiuniis in regula indi– ctis) (136), esse revocata a Clemente VIII per quoddam vivae vocis oraculum anno 1603 Francisco a Sosa, ministro observantium gene– rali, prolatum, quodque usque ad hodiernum diem vim iuridicam habet; in eo expresse proclamatur haec quatuor praecepta regulae non obligare sub peccato. Contra hoc oraculum non potest dici num– quam authentice esse publicatum vel ad praxim deductum, illud constituere regulae relaxativam vel dispensativam declarationem, sen– tentiam communem hodiernam esse contrariam, ordinis contrariam consuetudinem (137). Auctor ad hanc pervenit conclusionem: non constare certo regulam franciscanam imponere per se obligationes graves, ideoque in praxi eas posse non admitti (r38). (135) Cf. SIXTUS IV, Circumspecta apostolicae (20 dec. 1480), in BF nova series III, p. 082b-683b. De hac constitutione vide MATTHAEUS CoNTE A CoRONATA, De constitutione « Circumspecta ,, Sixti IV, in Ius seraphicum 2 (1956) 8-13. (136) Paulo ante, auctor transcribit e bulla Exivi haec quatuor praecepta, et addit: « Deinde numerantur [in decretali] adhuc alia praecepta, sed minoris mo– menti, vel minoris praxis " (!bid., p. 6). (137) Ibid., p. 6-9. (138) « !taque certitudo de .gravi obligatione regulae seraphicae valde dubie est incepta. Ergo hoc certam obligationem imponere nequit. Ipse Albertus Bulsanensis

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz