BCCCAP00000000000000000000702

De praeceptis aequipollentibus 313 pro opinione obligationem sub gravi affiri:nante (rzr), proponens ar– gumenta contra hanc sententiam (rz2): Postremo, ad hanc venit solutionem: e< Praecepta quae dicuntur aequipollentia obligant sub mortali non ex vi verborum regulae aut declarationum, sed ex vi consuetudinis >> (r23). Non obligant ex vi verborum regulae, quia verba in regula adhibita, prout sonant, hoc non indl.idunt. Nec ex vi verborum in declarationibus contentorum, quia, licet Clemens V asserat fratres sequi debere sententiam, tutiórem, tamen terminis tam suavibus usus est antequam hoc statueret, « ut videatur ex illis nul– lam plane contineri obligationem sub mortali » (r24). Aequipollentia obligant sub mortali ex consuetudine. E. Rode– ricus autumat orrtnia regulae praecepfa ex consuetudine sub gravi obligare (125). Haec autem opinio falsa est, si omnimode accipia– tur; sed vera est, si de aequipollentibus agatur. Hoc probatur se– quentibus argumentis: r) illa obligant sub mortali ex consuetudine, iuxta Suarezii et aliorum sententiam, in quibus omnes circumstan– tiae necessariae inveniuntur, scilicet: a) si materia consuetudinis est gravis et difficilis, et communiter servata est a populo; b) si viri ti– morati male loquuntur de iis qui cons.uetudinein non servant, vel populus scandalizatur; e) si praelati puniunt consuetudinis violato– res; tria haec dantur in prneceptis aequipollentibus; 2) ante decla– rationem clementinam fratres ange_bantur gravibus conscientiae re– morsibus, factique certi de praeceptorum aequipollentium sub mor– tali obligátione, immediate romani pontificis sententiae adhaeserunt, e< quae signa súnt obligantia consuetudinis »; 3) inde a declaratione ' (121) « Verum nostra haec sententia non est sic certa, quin eius árgumenta aliquam habeant solutionem, quam hic apponere iudicavit [sic] ,, (!bid., p. 232) . (r22) !bid., p. 232-237. (r23) !bid., p. 237s. (r24) !bid., p. 238. « Nec obstat quod idem Clemens dicat illam opinionem .quod obligent, esse sequendam ad regulae rigorem et puritatem observandam; quo– niam: rigor regulae non est regula, sed quid superadditum, conforme tamen regulae, sicut rigiditas magni frigoris non est hyems, sed superadditum hyemi, eique valde conforme; sicut etiam puritas aquae eidem aquae " (!bid., p, 239). (r25) Cf. E. RoDERicus, Quaestiones regulares et canonil;ae, vol. I, Turnoni 1609, q. 26, a . 4, p. r7ob-r7rb . Laurehtianum. - An. VIII 21

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz