BCCCAP00000000000000000000702

312 Elizondo Argumenta pro sententia affirmativa. Etsi ex his argumentis, ait Chassaing, aliquis cogitare possit praecepta aequipollentia non obligare, tamen contraria sententia « est magis probabilis et tenen– da )) , ex triplici ratione. Ex bulla Nicolai III « Exiit qui seminat )) . Romanus pontifex proclamat fratres minores obligari ad ea consilia evangelica quae in regula praeceptorie vel inhibitorie seu sub verbis aequipollentibus exprimuntur; quod datur in praeceptis aequipollentibus, nam duo– decim illa mandata, ex vi verbi, vel saltem ratione materiae de qua agitur, vel ex utroque, verbis aequipollentibus praeceptis exprimun– tur; hoc etiam admittitur a Clemente V. Ex doctrina communi. Unanimis doctorum sententia in rebus moralibus « certam legum sub mortali obligationem declarat )) . Re– gulae franciscanae expositorum unanimis sententia declarat prae– cepta aequipollentia sub gravi obligare, ideoque de facto et obligant. Ex promissione observandi evangelium et regulam. Nicolaus III et Clemens V graves obligationes ex tribus regulae textibus dedu– cunt, in quibus promittitur evangelium et regulam servare (rr8). Sed ex iisdem verbis colligitur et aequipollentium obligatio. Etenim fratres minores non tantum ad tria essentialia (ad vota), sed etiam ad praecipua evangelica consilia tenentur, quae etiam in aequipol– lentibus praeceptis continentur. Regula franciscana est perfectior et magis austera quam carthusianorum, camaldulensium et minimo– rum praecise quia imponit gravia mandata (rr9). Postquam vero auctor argumenta contrariae sententiae refuta– vit (Izo), anceps adhuc remanet circa vim rationum ab eo allatarum (n8) En textus: « Regula et vita minorum fratrum haec est, scilicet Do– mini nostri lesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sino . proprio et in castitate » (c. I, p. 63); « Finito vero anno probationis, recipiantur .ad obedientiam, promittentes vitam istam semper et regulam observare » (c. 2, p. 65); << Paupertatem et humilitatem et sanctum Evangelium Domini nostri Iesu Christi, quod firmiter promissimus, observemus » (c. 12, p. 74). (u9) CHASSAING, loe. cit., _p. 220~225. Cf. !bid., q. 8, p. 184ss., 190. (120) !bid., q. 9, p. 225-232.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz