BCCCAP00000000000000000000702

De praeceptis aequipollentibus 311 bus et sancti Francisci sociis frequentes sermones habuerit, et ordi– nis protector factus, pleniorem de eadem cognitionem consecutus fuerit, tamen nuUam praeceptorum aequipollentium mentionem facit in bulla Exiit qui seminat, per quam, ut ipsemet dicit, regulam et eiusdem obligationes voluit perfecte declarare. Dubitationis factum. Clemens V asserit post bullam Nicolai III adhuc fratres dubitasse de pluribus ad regulam spectantibus et spe– cialíter de praeceptis aequipollentibus. Ex hoc deducitur fratres nul– lam in eisdem admisisse obligationem. Sancti Francisci verba. Romanus pontifex, in decretali Exivi, docet in regula contineri aliqua sub gravi obligantia, alia vero non, · cum sanctus Franciscus non semper usus fuerit verbis praeceptivis vel aequivalentibus. Praecepta sic dicta aequipollentia non obligant sub gravi, quia seraphicus patriarcha ad ea recensenda non est usus verbis aequipollentibus praeceptis. Opinio securior sequenda. Clemens V supponit expresse, ad evi– tandos conscientiae remorsus, opinionem securiorem esse sequendam in rebus. quae spectant ad salutem, ideoque expedire ut fratres se agnoscant obligatos ad quaedam mandata sicut ad aequipollentia praeceptis. Sed, cum possit tuto teneri opinio tantum secura, immo minus secura, cum fratres non semper teneantur iis quae imperativo modo ponuntur, et cum non sit necessarium sed tantum conveniens ut fratres aequipollentibus praeceptis se noscant obligatos, sequitur praecepta aequipollentia non obligare sub mortali culpa. « Haec quae videri possunt aequipollentia praeceptis )) . Roma– nus pontifex, his verbis, non affirmat mandata ab eo recensita sim– pliciter et absolute aequipollere praeceptis, sed tantum ea posse vi– deri. Ergo non obligant. Praeceptorum dispensátiones. Praecepta aequipollentia facile dispensantur (in equitatione, in calceamentis, in. numero tunicarum, in vestium vilitate, in ieiuniis, etc.). Hoc demonstrat eadem sub gravi non imponi (n7). (u7) !bid., loe. cit., p. 215-220.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz