BCCCAP00000000000000000000702
310 Elizondo cepto capitis secundi legislationis; 3) in regula habentur quaedam mandata sub verbo imperativo recensita, de quibus non levia exorta sunt dubia; ut iisdem finem imponeret, Clemens V omnia quae sub verbis aequipollentibus praeceptis proponuntur singillatim enume– rat, distinguens in ea: a) tria vota substantialia; b) quae ea modifi– cant; e) quaedam alia. Supposita gravi votorum obligatione, roma– nus pontifex affirmat dari in regula quaedam alia, etiam tria vota specificantia; quae non obligant sub mortali culpa. Etsi Clemens V multa admittat praecepta, tamen, ad dignoscendam culpae quanti– tatem (mortalem, scilicet, vel venialem), attentos nos facit non tan– tum ad vim verbi adhibiti, sed etiam ad materiam de qua agitur; et merito quidem, ait auctor, quia « tanta obligatio hon nisi ex utro– que oriri potest n. Tandem romanus pontifex amplexus est senten- · tiam non tantum tutam, sed tutiorem; mira tamen modestia non di– cit Necesse est, sed Expedit ut fratres ad ea se noverint obligatos si– cut ad aequipollentia praeceptis (rr4). b) Brimo Chassaing, OFM. Auctor exprofesso et ample argumentum sibi proposuit. Post– quam· probavit in regula franciscana haberi aliqua quae sub mortali oblígent (rr5), sic inscribit quaestionem nonam: « An in regula mi– norum aequipollentia praeceptis obligent sub mortali >> . (rr6) .. Pri– mo sex offert argumenta pro sententia negativa, pastea tria proponit pro sententia affirmativa, tertio respondet argumentis duarum sen– tentiarum, et postremo suam exponit doctrinam. Argumenta pro sententia negativa. Silentium Nicolai fil. Etsi Nicolaus III in regula versatus esset, quippe qui de illa cum fratri- (rr4) /bid., loe. cit., p. 42ss. (II5) B. CHASSAING, OFM., Sanctus Franciscus redivivus, regulae, min9r1&m quam Christo dictante condiderat, interpres, Parisiis 1652, q. 8, p. 175-213. Quae– stio intitulatur: « An sint aliqua praecepta in regula minorum oblig{),J9ria sub peccato .mortali ». (u6) /bid., q. 9, p. 213-244.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz