BCCCAP00000000000000000000702

De praeceptis aequipollentibus 309 a) Cyprianus Crousers ab Antuerpia, OFM. Cap. Hic auctor, de professione religiosa loquens, non admittit re– gulae praecepta esse vota, cum Clemens V distinguat ínter tria vota substantialia et regulae praecepta. Quamvis mentionem faciat de praeceptis ex vi voti 'adimplendis, intelligi debet eo sensu, scilicet, quod regulae praescripta non sunt materia immediata voti, sed quod fratres per votum ingrediuntur institutum religiosum, in quo haben– tur leges quae obligant sub mortali. Sed quaeritur: cur verba prae– ceptiva in regula sancti Francisci obligent sub mottali, non vero in aliis regulis? Refert sententiam E. Roderici, qui affirmat hoc pro– venire ex intentione beati Francisci et ex eo quod ordo iam ab initio verba sic intellexit (nr). Crousers huic sententiae in praxi acquiescit, non vero specula– tive, cum non demonstrentur nec fundatoris intentio nec ordinis con– suetudo, ut probari potest ex magnis disceptationibus ante bullam Exivi habitis. Sed, etsi constaret de antiqua ordinis consuetudine, quae argumenta adducuntur ad probandum eam non esse contra ius introductam? Si regulam sancti Francisci secundum iuris principia interpretemur, non licet asseri mentem fundatoris fuisse, « saltem circa aequipollentia )) , tot et tam graves obligationes inducere (rr2). Alibí, de praeceptis regulae sermonem faciens (rr3), ait: r) ex bulla Exiit qui seminat Nicolai III omnia quae sub verbo praecipio (vel iniungo) imponuntur gravem constituunt obligationem; 2) fra– tres tenentur etiam sub gravi culpa ad vota castitatis et paupertatis, . quoad hoc ultimum etiam vi praecepti saltem aequipollentis in ca: pite sexto regulae imperati (oboedientiae votum in numero praece– denti est recensitum); ítem tenentur ad ordinem non derelinquere, et hoc, sive ex voto emisso de regula ad vitam servanda, sive ex prae- (nr) Cf. E. RoDERrcus, .OFM., Quaestiones regulares et canonicae, vol. I, Tumoni 1609, q. 26, a. 4, p. r7ob-17 rb. (n2) CYPRIANUS CROUSERS AB ANTUERPIA, Lectiones paraeneticae ad regulam seraphici patris S. Francisci, Coloniae Agrippinae 1625, c. 2, lect. par. 4, p. 93-98 (c:f. Analecta ordinis fratrum minorum capuccinorum 16 [1900] 219). (n3) « Quaenam sint obligatoria in regula et quomo.4o. cognosci po¡,sint » (!bid., c. r, lect. par. 2, p. 40-47).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz