BCCCAP00000000000000000000702

308 Elizondo I. AUCTORUM SENTENTIAE POST BULLAM ce EXIVI DE PARADISO >> Clemens. V, enumerans regulae praecepta sub gravi fratres obli– gantia (ro8), maximum obtinuit successum, cum practice in ordine de hoc argumento iam postea parum aut vix disceptatum fuerit. Profecto, omnes regulae expositores, paucis exceptis, aperte proclamant regulam franciscanam imponere graves obligationes et simpliciter admittunt praecepta a Clemente V memorata, inter quae, ut patet, sic dicta aequipollentia. De hoc non possumus obiective dubitare. Etenim haec sententia, immediate post decretalem Exivi in ordine recepta, ad nostra usque tempora pacifice pervenit (rog). Praeterea aliquando ipsi textus legales praecepta aequipollentia sub gravi imposita expresse adnotant (no J. Nihilominus habentur et aliquae exceptiones; sunt enim aucto– res qui aut af:firment regulam franciscanam nullam imponere obli– gationem sub gravi (ideoque nec in praeceptis aequipollentibus) aut, rem nostram magis attingentes, dubitent praecise de praeceptorum aeqctipollentium iuridica natura. Haec sunt quae de argumento potuimus in nostris investigatíoni– bus invenire. (108) · Exivi, a . 2s. , p . 234-238. (109) Videantur auctores recensiti apud FIDEL (ELIZ0NDO] DE PAMPLONA, Ori– gen de la obligatoriedad de la regla franciscana, Roma 1956, p . 9-19;- FoRTUNATO DE SANTIAGO, OFM. Cap., Doctrinas acerca de la regla franciscana en l,Qs siglos XVIII-XIX, y líneas fundamentales del sistema de Antonio Esquivez, in LQ,3J,ren– tianuni 7 (1966) 324, in nota 7, .ubi citantur plus quam triginta auctores saecu– lorum XVIII-XIX. (uo) V. gr., Constitutiones ordinis fratruni niinorum sancti patris Francisci conventualiuni, Romae 1932, c. 1, tit. 6, n. 22, p . 22. Cf. ibidem p. 1-10, ubi ad calcem recensetur unumquodque praeceptorum. Cf. etiam constitutiones sambu– censes anni 1_663 pro familia observantium cismontana, ubi in initio habetur sum– marium praeceptorum, etiam aequipollentium, et dicitur: « Aequipollentia, ex de– claratione Clementis V, obligantia ad mortale » (ed. Chronologia historico-legalis, vol. II, Venetiis 1718, p. 5b [appendix].

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz