BCCCAP00000000000000000000702
De praeceptis aequipollentibus 303 per regulam ll (83). Est primus auctor a nobis notus qui explicite et concrete de argumento loquatur. Et respondet: « Aliqui antiqui expositores regulae dixerunt quod sic. Tamen videtur ex ista decla– ratione Clementis, quod non. Nam specificando aequipollentia, di– cit quod ieiunent a festo omnium sanctorum et sextis feriis, et de · quadragesima nullam mentionem fecit )) (84). Aliquantulum vero dubitat de praecepti non exsistentia, cum Clemens V asserat omne quod per verbum teneantur imponatur, obtinere vim praecepti, et .in regula dicatur « aliis autem temporibus non teneantur, nisi sexta .feria, ieiunare >l. Et sequitur: « Attamen ego plus declinarem ad contrariam positionem ex rigore sermonis, licet ex scrupulo trepi– darem )) (85), Antonius a Corduba, in hac quaestione, sicut in aliis multis re– gulam respicientibus, dux expositorum, ad probandum praeceptum regulare in quadragesima maiori, haec profert argumenta: r) in re– gula, ieiunia imponi sub verbo teneantur, et Clementem V asserere omnia quae sub hoc verbo praescribuntur, obtinere vim praecepti; 2) bullam clementinam loqui de duobus temporibus ieiunii in regula annotatis, in quibus fratres tenentur ad eiusdem observantiam; 3) in constitutionibus farinerianis et in aliis constitutionibus hoc affirmari, quod, secundum regulam, fratres teneantur duas quadragesimas ieiu– nare (86); 4) doctores antiquos hanc habuisse sententiam, v. gr., Gundisalvum Hispanum, sanctum Bonaventuram, Hugonem a Di– gna; 5) Clementem V non omnino explicare, sed solum leviter tan– gere, praecepta aequipollentia, sine congrua explanatione, ut dictum e$t supra de officio laicorum (87). Ex dictis patet haec argumenta non habere vim probatoriam. Ipsemet Antonius a Corduba, hoc considerans, sententiam habet (83) IoANNES DE ARGOMANES, Specitlum fratrurn minorum (ed. Enchiridion seu Manuale fratrum minorum [Hispali 1535], fol. 41v. (84) ]bid., fol. 4rv-42r. (85) lbid., fol. 42r. (86) Vide quae diximus in notis 72, 82. (87) ANTONIUS DE CORDURA, Expositio, c. 3, q. 2, p. 152ss.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz