BCCCAP00000000000000000000702

302 Elizondo Post bullam vero Clementis V, Gundisalvus Hispanus, etsi aequipollentia enumerans praecepta, minus clare rrientem suam pan– dit de argumento (77). Agens de praeceptis vim habentibus aperte asserit quadragesimam maiorem esse praeceptum regulare: « Se– cundum est quod aliis temporibus praeterquam a festo omnium San– ctorum usque ad Nativitatem Domini et in quadragesima et sextis feriis non teneantur fratres ieiunare. Hoc est, quod in supradictis teneantur; in aliis autem non, si nolunt; et sic patet quod ieiunia regulae aequipolleiit praécepto et habent vim praecepti » (78). Bar- - tholomaeus a Pisis ('79) et Alexander Ariostus (80) nimis generice loquuntur. Sanctus Ioannes a Capistrano supponit praeceptum etiam regulare (81). Statuta ordinis generalia usque ad saeculum XVI ean– dem formulam ac primigenia proponunt (82). Saeculo XVI, Ioannes de Argomanes, in suo opusculo Specu- _ luni fratrum minorum nuncupato et freqrientissime ab expositoribus saeculorum XVI-XVII dtato, explicite proponit nostram quaestio– nem: « Utrum ad ieiunium quadragesimae maioris teneantur fratres duplici obligatione, scílicet, non solum per ius commune, sed etiam (77) « Quintum est quod ·ieiunent a festa omnium Sanctorum usque ad Na– tivitatem Domini etc. et in sextis feriis » (GUNDISALVUS HISPANus, Tractatits de praeceptis, fol. 71rb). (78) /bid., fol. 7rrb. (79) BARTHOLOMAEUS DE PISA, De conformitate vitae beati. Francisci ad vi– tam domini Iesu, vol. I, Ad Claras Aquas 1906, fructus IX, pars II, c. 3, n. 2, p . 398, (So) ALEXANDER ÁRIOSTUS, Set'ena conscientia (ed. FiYmamentum, pars III) quaestio 44, fol. 14ub. (81) GIOVANNI DA CAPESTRANO, Esposizione della regala dei frati minori (ed. A. GHINATO, Roma 1960) c. 3, p . 19. (82) « Cum secundum regulam teneamur duas quadragesimas ieiunare et in– termedia _suadeatur., , » (Statuta Farineriana [an. 1354], rubrica 4, n. 1) (ed. M. BIHL, - Statuta generalia ordinis edita in capitulo generali an. 1354 Assis# celebrato, communiter fai-in eriana appellata, in AFH 35 [1942] 35-_1_12, 177-253) p. 97. Eadem formula usa sunt alia generalia statuta, v. gr., assisiensia an. 1316 (c¡i.put 4, n. 1_, in AFH 4 [19u] 282); lugdunensia an. 1325 (caput 4, n. l, in AFH 4 [19u] 530); assisiertsia an. 1340 (titulus 4, n. 1_, in AFH 6 [1913] 259).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz