BCCCAP00000000000000000000702
De praeceptis aequipollentibus 301 in regula), ideoque scienter siluisse de quadragesima maiori. Sed in utroque ·casu clare deducitur conclusio magistrorum: cum loquun– tur de ieiunio quadragesimali, respiciunt ad quadragesimam ordinis propriam, id est, nataliciam. Clemens V, praecepta aequipollentia significans, disserit tan– tum de quadragesima Natalis Domini et de sextis feriis: « Item, quod ieiunare a festo omnium Sanctorum usque ad Natale Domini et in sextis feriis teneantur >) (74). Ne verbum quidem de quadrage– sima maiori. Verum est decretalem loqui de duobus temporibus seu . quadragesimis « annotatis in Regula... in quibus ieiunare tenentur » fratres (75). Ex his verbis non pauci doctores, infra memorandi, vo– lunt deducere quadragesimam maiorem esse etiam praeceptum regu– lare. Sed hoc improbandum est: primo, quia romanus pontifex ibi loquitur de duobus temporibus ieiunii « annotatis in Regula )) (quod est verum; non de praeceptis), in quibus fratres « ieiunare tenen– tur >> (utique, ex regula in quadragesima natalicia, ex iure com– muni in quadragesima maiori); secundo, et imprimís, quia Cle– mens V in hoc articulo debebat loqui de quadragesima maiori ad erroneam sententiam confutandam, scilicet, illorum qui autumabant fratres minores non esse obligatos ad alia ieiunia (ergo nec ecclesia– stica) quam ad ea quae in regula proponebantur, quaeque romanus pontifex, ad maiorem claritatem explicite recenset. Sententia, in de– cretali damnata, iam a primis regulae expositoribus erat memorata et confutata (76). (74) Exivi, a. 3, n. 2, p. 237. (75) Exivi, a. 6, p. 242s. (76) « Sequitur: Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare. Voluerunt quidam ex hoc dicere, quod non tenentur ieiunare .in quatuor tempo– ribus, sive in aliis ieiuniis generaliter ab ecclesia institutis. Sed sicut religio fra– trum minorum non aufert mihi christianismum, sic nec tollit mihi ieiunium chri– stianorum. Non igitur praedicta exceptione ieiunia ecclesiae excluduntur » (QuA– TUOR MAGISTRI, Expositio super regulam fratrum minorum, ed. L. ÜLIGER, Roma 1950, c. 3, p. 139). Eandem sententiam tenent HuGo DE DIGNA, Expositio regulae fratrum minorum (ed. Firmamentum, pars III) c. 3, fol. 37va; PETRUS loANNES Ouvx, Expositio super regulam fratrum minorum (ed. Firmamentum, pars III) c. 3, fol. 1nvab.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz